monumenta.ch > Dositheus > de nomine
Dositheus, Ars, de oratione <<<     >>> de pronomine

de nomine SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  nomen est pars orationis cum casu sine tempore rem corporalem aut incorporalem significans proprie communiterue; proprie, ut Roma Tiberis, communiter, ut ciuitas flumen. 2  nomen dicitur, quod unam quamque rem notat, quasi notamen sublata media syllaba per syncopen, uel a Graeca origine παρὰ τὸ ὄνομα {nota tamen} * nomina quae specialiter proprieque dicuntur, item quae unica et sola sunt deorum, ut Iuppiter, hominum, ut Romulus, urbium, ut Roma, prouinciarum, ut Africa, insularum, ut Sicilia, montium, ut Apenninus Pyrenaeus, fluminum, ut Pactolus. 3  propriorum nominum alia sunt praenomina, quae nominibus gentiliciis praeponuntur, ut Marcus Publius; alia propria gentilicia, quae a familia et gente descendunt, ut Porcius Cornelius; alia cognomina, quae nominibus gentiliciis subiunguntur, ut Cato Scipio. 4  ordinantur enim sic, Marcus Porcius Cato, Publius Cornelius Scipio; alia agnomina, quae cognominibus ex aliqua ratione aut uirtute adduntur, ut Africanus Creticus et his similia. 5  appellatiua nomina sunt quae generaliter communiterque dicuntur. 6  haec in duas species diuiduntur. 7  alia enim significant res corporales, quae uideri tangique possunt, et a quibusdam uocabula appellantur, ut homo arbor pecus, quae nos corporalia uocamus; alia quae a quibusdam appellationes dicuntur et sunt incorporalia, quae intellectu tantummodo percipiuntur, uerum neque uideri nec tangi possunt, ut est pietas iustitia decus dignitas facundia doctrina. 8  ea nos appellatiua dicimus. 9  nomini accidunt haec, qualitas genus figura numerus casus. 10  qualitas est qua intellegitur proprium sit nomen an appellatiuum. 11  genera nominum sunt IIII, masculinum femininum neutrum commune. 12  masculinum est cui praeponitur hic, ut hic praeceptor; femininum est cui praeponitur haec, ut haec schola; neutrum est cui praeponitur hoc, ut hoc scrinium; commune est cui praeponitur hic et haec et hoc, ut hic et haec et hoc felix. 13  sunt et promiscua, quae Graeci ἐπίκοινα appellant, cum quod necessarie masculino genere pronuntiatur etiam feminino intellegitur, uel contra quod feminino pronuntiatur etiam masculino accipitur, ut passer aquila anser mustela. 14  figurae nominum sunt duae, simplex et composita, simplex, ut felix, composita, ut infelix. 15  componuntur autem nomina modis IIII: ex duobus integris ut suburbanum, ex duobus corruptis, ut opifex artifex, ex integro et corrupto, ut ineptus {artifex}, ex corrupto et integro, ut armipotens, aliquando ex pluribus, ut inexplorabilis inexorabilis. 16  numeri sunt II, singularis, ut hic Cato, pluralis, ut hi Catones. 17  sunt autem quaedam nomina semper pluralia, ut sordes moenia. 18  quaedam singularem pluralemque numerum communiter significant, ut dies nubes; quaedam positione singularia, intellectu pluralia, ut populus contio; quaedam positione pluralia, intellectu singularia, ut Cumae Athenae Thebae. 19  casus sunt VI, nominatiuus genetiuus datiuus accusatiuus uocatiuus ablatiuus. 20  adicitur a diligentioribus etiam septimus casus. 21  semper ablatiuus uno modo profertur, cum a persona aut a loco aut a re ablatum quid significetur, ueluti ab Aenea stirpem deducit Romulus, ab urbe in Africam redit, a libris Ciceronis intellectum est. 22  septimus uero casus modis IIII profertur: primo, cum in persona aut in loco aut in re intellegitur, ueluti in Scipione militaris uirtus enituit, in monte Caucaso poenas luit Prometheus, in statua Ciceronis uictoria coniuratorum inscribitur, et interpretatur talis figura per datiuum, ἐν τῷ Σκηπίωνι, ἐν τῷ Καυκάσῳ, ἐν τῷ ἀνδριάντι. 23  quae regula etiam in nominibus secundae declinationis, quorum ablatiuus et datiuus idem est, obseruatur et in nominibus tertiae declinationis, quorum item ablatiuus et datiuus idem est, ueluti ab hac securi ab hoc suaui. 24  secundo, cum ablatiui copulati genetiuo interpretantur Graeco, ueluti ducente dea elapsus est Aeneas ἡγουμένης τῆς θεοῦ ἐξώλισθεν Αἰνείας, incusante Cicerone uictus est Catilina κατηγοροῦντος Κικέρωνος ἡττήθη Κατιλίνας, studente Sacerdote differentia inuenta est σπουδάζοντος Σακέρδωτος ἡ διαφορὰ ἡυρέθη. 25  tertio modo, cum hanc figuram Graecam ἐλπίδι τοῦ δύνασθαι, προαιρέσει τοῦ λῃστεύειν, σχήματι τοῦ ἐπιβουλεύειν Latine dixerimus: spe posse, uoluntate latrocinandi, consilio insidiandi. 26  quarto modo * ueluti in illo * dicimus enim sic: nullo timore hostium castra irrupit, nulla spe per uim potiundi uallo fossaque moenia circumdat, nullis custodibus Palladium ereptum est, nullis insidiis palam uictus est hostis. 27  ubique enim deficit Latinus sermo, scilicet ideo, quoniam duo ablatiui nominales sunt copulati; quodsi unus participialis sit, non deficit Latinus sermo, sed plenus est, ut supra: ducente dea elapsus est et cetera quae in secundo modo exposuimus. 28  quaedam etiam inueniuntur quae flecti declinarique non possunt, ut frugi nihili. 29  quaedam duobus uel tribus casibus tantum, ut Iuppiter nominatiuo et uocatiuo casu, et opis; opis enim et opem et ope inuenimus. 30  sunt nomina quae gentem significant, ut Afer Dacus Hispanus; alia numerum, ut unus duo, alia ordinem, ut primus secundus; alia qualitatem, ut malus bonus decorus albus niger; alia quantitatem, ut proculus altus magnus sublimis humilis; quaedam a moribus, ut remissus lepidus facetus asper ferox; quaedam ominalia, ut uitalis saecularis superstes; alia ab accidentibus uel sequentibus tracta, ut beatus diues pauper. 31  sunt quaedam primae positionis, ut mons fons Peleus Aeacus; quaedam deriuatiua, ut montanus fontanus Pelides Aeacides, quae Graeci patronymica appellant; quaedam possessiua, ut Peleius Aeaceus. 32  ex hac specie Aeneia puppis prima tenet et Romuleoque recens horrebat regia culmo. 33  sunt et deminutiua, quae in deminutione absolutorum nominum fiunt sine ulla comparatione, ut paruus paruulus, adulescens adulescentulus. 34  illud uero memineris, quod semper deminutiones generibus suis unde oriuntur consonant, pauca dissonant, ut haec rana hic ranunculus, glandium glandicula, beta betaceus, malua maluaceus, pistrinum pistrilla, ut Terentius in adelphis ensis ensicula et ensiculus: Plautus {in singula et} in rudente. 35  monoptota uero nomina et haec quae natura singularia sunt, id est elementa, item fluminum et montium nomina propria, item dies festi, item litterarum elementa, item numeri, deminutionem, quod Graeci ὑποκορισμόν appellant, non recipiunt. 36  sunt etiam quae ab his ῥηματικά dicuntur, nos non absurde uerbalia dixerimus, ut est a uerbo lego lectio et raptor et percussor ex eo quod est rapio et percutio. 37  quaedam generalia sunt, quibus multa continentur dissimilia, ut animal arbor. 38  ex his nascuntur specialia, quae diuiduntur et minuuntur originibus suis generalibus, ut homo equus taurus laurus pinus fraxinus. 39  quaedam facta a sonis uel a uocibus, ut stridor clangor tinnitus hinnitus ululatus fremitus mugitus. 40  quaedam descendunt ab aduerbiis, ut hesternus hodiernus crastinus serus nimius citus. 41  alia a participiis figurata, ut ludibundus laudabundus lacrimabundus anhelabundus furibundus moribundus, hiulcus qui hiat, petulcus qui petit. 42  sunt etiam quae Graeci ἐπίθετα dicunt, quae cuiuscumque personis adiciuntur laudandi gratia uel uituperandi: laudandi, ueluti Lausus equum domitor debellatorque ferarum, uituperandi, ueluti et ipse doli fabricator Epios. 43  sed haec omnia quamquam species sunt nominum, absolute tamen nomina dicuntur et quibusque rebus personisue praeposita sunt. 44  quaedam nomina sunt quae per se sine alterius partis orationis amminiculo intellegi non possunt, ut pater frater; recipiunt enim sibi et illa per quae intelleguntur. 45  haec a Graecis τῶν πρός τι appellantur, id est ad aliquid. 46  sunt et similia τῶν πρός τί πως ἔχοντα, id est ad aliquid quodam modo attendentia, ut dexterior sinisterior. 47  sunt quoque quaedam homonyma, quae una appellatione plura significant, ut nepos acies. 48  significat enim nepos et certum cognationis gradum et rei auitae consumptorem. 49  similiter acies et oculorum dicitur et ferri et exercitus. 50  quaedam sunt synonyma, quae pluribus loquelis idem significant, ut terra humus, ensis gladius. 51  quaedam mediae potestatis, quae significationem a coniunctis sumunt, ut magnus fortis. 52  haec enim per se nullum habent intellectum et ideo a quibusdam adiectiones uocantur, ut magnus uir, fortis exercitus. 53  nominibus accidunt etiam collationes. 54  gradus itaque collationis sunt tres, absolutus, ut doctus, comparatiuus, ut doctior, superlatiuus, ut doctissimus. 55  nomina collationis imposita parum proprie. 56  nam et doctus collationis modus non est, cum absolutus sit et nulli comparetur. 57  item doctior non recte dicitur comparatiuus, quia non comparet, sed superponat. 58  cum enim dico: doctior illo sum non comparo me illi, sed superpono. 59  non omnia autem nomina gradus collationis recipiunt, sed sola quae aut qualitatem significant, ut bonus candidus citus, aut quantitatem, ut longus altus magnus. 60  cetera autem non habent collationem, ueluti quae corpus significant, ut homo arbor. 61  quaedam nomina quamquam qualitatem significent, gradus tamen collationis non habent, ut rudis sobrius mediocris grandis. 62  quaedam sunt quae unum tantum gradum recipiunt comparatiuum, ut senex senior, iuuenis iuuenior {iuuenissimus enim numquam}; quaedam superlatiuum tantum, ut pius piissimus, bellus bellissimus. 63  sunt item superlatiua quae absolutum, hoc est πρωτότυπον, non habent, sed ab aduerbio ueniunt, ut ulterior ultimus ab ultra, uel citerior citimus a citra, inferior infimus ab infra, superior supremus a supra, prior etiam et primus ab aduerbio prius. 64  quaedam sunt in quibus tantum gradus superlatiuus inuenitur, ut nouissimus summus. 65  quaedam sunt quae diuersis figuris in collationem ueniunt, ut malus peior pessimus, bonus melior optimus: his enim per omnes tres gradus comparatio processit, nec tamen unam formam nominis tenent. 66  sunt alia absoluta quae nullo quidem gradu collationis figurantur, recipiunt tamen collationem, si illis magis aduerbium iungatur, ut magis rudis, magis pius, et maxime similiter, sicut e contrario minus et minime adduntur. 67  utimur autem gradu comparatiuorum in uno et altero prope aequalibus ac similibus (nam dissimilium comparatio nulla est), ut hi duo uiri fortes, sed hic altero fortior. 68  item comparatiuus gradus et his qui sui generis sunt et his qui alterius sunt comparatur, ut equus uelocior equo dicitur, qui eiusdem generis est, item uelocior cane, qui alterius generis est. 69  superlatiuus uero his tantum qui sui generis sunt praeponitur. 70  nam uelocissimus equus non dicitur, nisi equis comparatus sit. 71  itaque superlatiuus gradus aut omnibus sui generis praeponitur, ut o Danaum fortissime gentis / Tydides, aut nullis. 72  scito autem comparatiuum gradum casum ablatiuum trahere tam numeri singularis quam pluralis, ut doctior illo, doctior illis. 73  superlatiuus uero casum genetiuum trahit et tantum plurali iungitur numero, ut omnium iustissimus dicitur.



Dositheus, Ars, de oratione <<<     >>> de pronomine
monumenta.ch > Dositheus > de nomine