monumenta.ch > Dositheus > de communibus syllabis
Dositheus, Ars, de syllaba <<< >>> de dictione
de communibus syllabis SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 communes syllabae fiunt modis IIII: primo, si correpta uocalis excipiatur a duabus consonantibus, quarum prior sit muta, sequens liquida. 2 breuis enim est in hoc, tune Clytaemestrae foedasti uiscera ferro; longa autem in hoc, Cyclops, Aetnaeus cultor, Neptunia proles. 3 at si duae consonantes in duas syllabas fuerint diuisae, non fit communis, sed positione longa, ut supra retulimus, hoc erat alma parens; nec si semiuocalis in unitatem cum liquida ueniat, ut sors. 4 altero modo fiunt communes, cum uocalis producta excipitur a uocali: breuis sic, te Corydon o Alexi, longa uero sic, Inoo Melicertae. 5 natura enim longa est o littera, quae supra pro breui recipitur. 6 tertio modo, ubi breuis syllaba finiens partem orationis a uocali excipitur: est enim longa in hoc, hic, ait, et nostris inluserat aduena regnis, breuis in hoc, itur in antiquam siluam, stabula alta ferarum. 7 quarto modo, si desinat in consonantem et excipiatur a littera h {aut}: est enim breuis sic, hic uir, hic est, tibi quem promitti saepius audis; longa uero sic, terga fatigamus hasta, nec tarda senectus.