monumenta.ch > Dositheus > de syllaba
Dositheus, Ars, de litteris <<<     >>> de communibus syllabis

de syllaba SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  syllaba est littera uocalis uel litterarum coetus per aliquam uocalem comprehensus, hoc est litterarum iuncta enuntiatio. 2  syllabae dicuntur a Graecis comprehensionibus. 3  hae autem aut breues sunt aut longae. 4  breues correpta uocalis facit aut cum antecedente consonante littera uocalis in fine syllabae corripitur, longas producta. 5  in breui syllaba tempus est unum, in longa duo. 6  syllabae aut natura longae sunt aut positione. 7  natura longae fiunt, cum singulae uocales litterae producuntur, ut a et e, aut cum duae, ut ua, aut cum tres, ut uae; positione autem, cum correpta uocalis sequentes habet duas consonantes. 8  et hae aut in eadem syllaba inueniuntur, ut ars, aut in proxima, ut amnis, aut in duas syllabas diuisae, ut arma. 9  sed et duplex littera x duarum consonantium loco fungitur. 10  haec quoque et in eadem syllaba solet esse, ut nox, et in proxima, ut axis. 11  item et uocalis loco consonantis posita, ut seruus iniustus.