monumenta.ch > Dositheus > de litteris
Dositheus, Ars, de uoce <<<     >>> de syllaba

de litteris SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  littera est elementum uocis articulatae. 2  elementum est unius cuiusque rei initium, a quo sumitur incrementum et in quod resoluitur. 3  accidunt uni cuique litterae nomen figura potestas. 4  nomen est quo appellatur, figura qua notatur, potestas qua ualet. 5  litterarum sunt aliae uocales, aliae consonantes. 6  uocales sunt quae per se proferuntur et per se syllabam facere possunt. 7  sunt autem numero V, a e i o u. 8  ex his duae, i et u, transeunt in consonantium potestatem, cum aut ipsae inter se geminantur aut cum aliis uocalibus iunguntur, ueluti Iuno uates. 9  consonantium species est duplex. 10  sunt enim aliae semiuocales, aliae mutae. 11  semiuocales sunt quae per se quidem proferuntur, sed per se syllabam facere non possunt. 12  sunt autem numero VII, f l m n r s x. 13  ex his duplex est x. 14  constat enim aut ex g et s, ut rex regis, aut ex c et s, ut pix picis, ideoque littera negatur. 15  mutae sunt quae nec per se proferri possunt nec syllabam facere. 16  sunt autem numero VIIII, b c d g h k p q t. 17  ex his superuacuae quibusdam uidentur k et q, quod c littera harum locum possit implere. 18  h quoque aspirationis nota, non littera existimatur. 19  y et z propter Graeca nomina admittimus. 20  a littera uocalis, quae quidem per se facit syllabam breuem et longam itemque conexa cum aliis tam praeposita quam media finiensque, ut Ahala; nota etiam praenominis, cum Aulum sola significat. 21  e littera uocalis per se nominata itemque cum aliis iuncta et breues facit syllabas et longas. 22  i littera uocalis interdum transiens in consonantium potestatem per se nec minus aliis sociata tam breues facit syllabas quam longas; nota numeri, cum unum significat. 23  o littera uocalis tam corripitur quam producitur et singularis et cum aliis copulata. 24  u littera uocalis non numquam transiens in consonantium potestatem corripitur produciturque et sola et cum aliis coniuncta; nota numeri, cum quinque significat. 25  f littera consonans semiuocalis incipit syllabam tam praeposita uocali quam semiuocali, ut flumen fons. 26  l littera consonans semiuocalis liquida tam praeponitur uocalibus in syllaba quam subiungitur: praeponitur, cum laudem legem et his similia scribimus; subiungitur, tamquam alma; subiungitur item consonantibus, cum Clodium nominamus. 27  cum sola ponitur, Lucium significat; item numerum, cum quinquaginta significat. 28  m littera consonans semiuocalis liquida tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, tamquam monet commonet. 29  subiungitur et consonantibus, cum agmina dicimus; nota praenominis, cum Marcum sola scripta significat. 30  n littera consonans semiuocalis liquida tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut natus ante. 31  item subiungitur et consonantibus, ut Cnidius Cynthius. 32  nota praenominis, cum sola Numerium significat; item consonanti subiuncta g Gnaeum, quem antiqui Gnaeuum, nunc uolgo breuius audimus Gnaeum, etiam si nominis causa ponimus. 33  r littera consonans semiuocalis liquida tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut ramus arma; item consonantibus subiungitur, ut in Crasso. 34  s littera consonans semiuocalis tam praeponitur uocalibus consonantibusque quam subiungitur uocalibus, ut satis statis. 35  x littera consonans semiuocalis duplex in media tantum parte locutionum apud nos uocalibus praeposita, ut fraxinus, aliquando finiens, ut uertex. 36  in peregrinis tantum nominibus prima ponitur, ut in Xantho Xenone; nota numeri, cum decem significat. 37  b littera consonans muta tam praeponitur uocalibus quam subiungitur; praeponitur et semiuocalibus, ut in Blesamio; propinqua p litterae, qua saepe mutatur, ut supponunt. 38  c littera consonans muta tam praeponitur uocalibus consonantibusque quam subiungitur, ut capiens scelestus; nota praenominis, cum sola Gaium significat; item numeri, cum centum significat. 39  d littera consonans muta tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut datus additus; propinqua litteris consonantibus his, s c g l p r m t, quae succedunt in locum eius, ut asside accipe aggere alliga appara arripe ammitte attende; nota praenominis, cum Decimum significat, item numeri, cum quingentos significat. 40  g littera consonans muta tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut gere aggere; praeponitur et consonantibus, ut in agmine magno grege glire. 41  h proprie continens aspirationem recepta uolgo in numerum mutarum omnibus uocalibus praeponitur, nulli subiungitur nisi consonantibus, ut in Thrasea Thracia Graecisque nominibus, ut Thebae. 42  k littera consonans muta notae tantum causa ponitur, cum aut kalendas sola significat aut Kaesonem aut kaput aut kalumniam aut Karthaginem. 43  p littera consonans tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut in his ponit opponit; praeponitur et consonantibus, ut plaudit prandit; nota praenominis, cum sola Publium significat, et cum r praeposita populum Romanum et subiecta r rem publicam et praeposita c litterae patres conscripti. 44  q littera consonans muta ex c et u litteris composita, nota praenominis, cum Quintum sola significat, item honoris uel dignitatis, cum quaestorem indicat, nec minus populum, cum ea notamus Quirites. 45  soli u litterae praeponitur. 46  t littera consonans muta tam praeponitur uocalibus quam subiungitur, ut tulit attulit. 47  praeponitur et consonantibus, ut trabea Aetna; nota praenominis, cum sola Titum significat. 48  his, ut supra dictum est, accedunt propter peregrinas dictiones z et y, ut in Zenone et Hyazintho.



Dositheus, Ars, de uoce <<<     >>> de syllaba
monumenta.ch > Dositheus > de litteris