monumenta.ch > Dositheus > de distinctione
Dositheus, Ars, de accentibus <<< >>> de uoce
de distinctione SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 distinctio est silentii nota, quae in legendo dat copiam spiritus recipiendi, ne continuatione deficiat. 2 hae tres sunt, quarum diuersitas tribus punctis diuerso loco positis indicatur. 3 ubi plenus est sensus, punctum ad caput litterae ponimus et est liberum cessare prolixius. 4 ubi sensu nondum pleno respirari oportet, ad mediam litteram dabimus punctum. 5 ubi sub ipsum finem implendi sensus ita suspendimus, ut statim id quod sequitur subicere debeamus, imam litteram puncto notamus.