monumenta.ch > Dositheus > de accentibus
Dositheus, Ars, [generalia et uaria] <<<     >>> de distinctione

de accentibus SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  accentus est unius cuiusque syllabae proprius sonus, quem Graeci προσῳδίαν dicunt. 2  accentus quasi accantus. 3  accentus in Graeca lingua sunt VII, in Latina V, acutus grauis circumflexus ¯ longus ˘ breuis. 4  in omni parte Latinae orationis, item ut Graecae, aut acutum aut circumflexum accentum poni necesse est, nec amplius quam unum uel hunc uel illum. 5  nam grauis ponitur in pluribus. 6  acutus cum apud Graecos tria loca teneat, ultimam et paenultimam et ei proximam syllabam, apud nos duobus tantum locis poni potest, in paenultima, ut praelegistis, aut in ea quae a fine sit tertia, ut praelegimus. 7  circumflexus, si pars orationis trium aut amplius fuerit syllabarum, non ponitur nisi paenultimum locum poterit inuenire, ut turbare. 8  monosyllaba, quaecumque positione longa fuerint, acutum habebunt accentum, ut pix. 9  quae natura longa erunt, circumflexo accentu pronuntiabuntur, ut res. 10  in disyllabis, si prior natura longa erit posteriore correpta, prior circumflectetur, ut hora Roma; si posterior producta sit, prior, seu longa seu breuis fuerit, acuatur necesse est, ut leges salus; et si ambae breues sint, acuetur prior, ut deus homo. 11  in trisyllabis tetrasyllabisue aut quae plures syllabas habebunt, si paenultima breuis fuerit, quae eam praecedit acuetur, ut Tullius Hortensius; si paenultima positione longa fuerit, ipsa acutum habebit accentum, praecedentem autem grauem faciet, ut Catullus. 12  si paenultima naturaliter producta erit, ita ut ultima breuis sit, paenultimam circumflectemus, ut Cethegus; si autem longa fuerit ultima, paenultimae acutum dabimus accentum, ut Athenae Fidenae. 13  Graeca nomina si isdem litteris proferentur, Graecos accentus habebunt. 14  nam et cum dicimus Thyias Nais, acutum habebit posterior, et cum Themisto Kalypso, ultimam circumflecti uidemus. 15  quod utrumque Latinus sermo non patitur, nisi admodum raro sensus discernendi gratia, ut occurrit ergo coniunctio, in qua posterior circumflexa deprehenditur. 16  item aduerbium pone posteriore acutum recipit, ne sit uerbum. 17  est autem forma acuti accentus i obliqua in partem dexteram ascendens, grauis forma i obliqua in partem dexteram descendens. 18  circumflexum designat accentum c deorsum spectans. 19  longum accentum transuersa i littera notant, breuem c sursum spectante. 20  sed in illis sonos, in his tempora dinosci uidemus. 21  aspirationem h adscripta praestabit; si adscripta non erit, siccitatem. 22  his adiciunt hyphen, cum duo uerba quasi in unum pronuntiatione colligimus, et formam eius hanc faciunt: utriusque uerbi proximas syllabas inflexa subter uirgula iungunt, ut est Turnus ut ante ‿ uolans. 23  item apostrophon, cum uocalem ultimam subtrahimus. 24  hanc sic notant: ad caput eius consonantis, cui uocalis subtracta est, inflexam uirgulam, quae ad eam spectat, apponunt, ut tanton’ me crimine dignum.