monumenta.ch > Dicuil > 4
Dicuil, Mensura, 9, III <<< >>> V
IV
1 Plinius Secundus in libro secundo Naturalis Historiae de altissimo Thessaliae monte refert: Dicaearchus, vir in primis eruditus, regum cura permensus montes, ex quibus altissimum prodidit Pelion millibus CCL passuum ratione perpendiculi. In altitudine ascensionis Alpium L millia fore legi; sed non recordor in quo libro reperi {0}. 2 Quanquam Priscianus in Periegesi, Pyrenaeum Hispaniae montem sublimem nimis, in hoc versu edocuit dicens: Pyrennes coelum qui tangit vertice summo {0}; tamen Isidorus Hispaniensis Episcopus in XIIII libro praedicto, Solurium montem esse, Pyrenaeo excelsiorem his sermonibus ostendit: Solurius a singularitate dicitur, quod omnibus Hispaniae montibus solus altior videatur {1}.