monumenta.ch > Dicuil >
>>> Dicuil, Mensura, 9, I

Praefatio

1  Sed, ne litterator reprehendat quod corporales et visibiles hic dixi, Prisciani testimonium in codice quem de duodecim primis versibus XII librorum Aeneidos scripserat, accipiat. Quia disputari de primo versu tertii illorum, haec tractat, dicens: Quidam grammatici incorporalia solent res dicere. Tamen vera ratione omnia quae sunt sive corporalia, sive incorporalia res possunt nominari, sicut hic res Asiae dixit Virgilius, pro opes Asiae, et respublica, et res familiares, et res uxoria {0}. Et haec divinum eloquium, apud nos, in Exodo confirmat, ubi dicit: Non concupisces rem proximi tui {1}. Post haec novissime in cacumina montium ascendam.