monumenta.ch > Dicuil > 6
Dicuil, Mensura, 8, V <<< >>> VII
VI SHOW CITATION LINKS
1 Iulius Solinus de illa scripsit haec: Finis erat orbis ora Gallici litoris, nisi Britannia insula qualibet amplitudine, nomen pene orbis alterius mereretur: DCCCta enim et amplius millia passuum in longitudine detinet; in latitudine CCta. 2 Idem paulo post: Multis insulis nec ignobilibus circumdatur, quarum Hibernia ei proximat magnitudine. Alias ita pabulosa, ut pecora, nisi interdum a pastibus arceantur, ad periculum agat. 3 Idem paulo post: Sed mare quod inter hanc et Britanniam interluit undosum inquietumque toto in anno, nonnisi pauculis diebus est navigabile; idque in centum viginti millia passuum latitudinis diffunditur inter Morinos in Gallia Belgica et Britanniam, ubi civitas Rutupi portus est, unde in Britanniam proximus et brevissimus est transitus, in millibus L pas., sive, ut quidam scripserunt, in CCCCL stadiis, latitudo maris coarctatur. 4 Idem Iulius paulo post: Circuitus Britanniae quadragies octies LXXV millia sunt. Si quis voluerit ipsius circuitus mensuram scriptam ab Iulio facilius intelligere, IIII millia DCCCC es, sive DCCCC IIII es, certe fore cognoscat. Sed, si alicui tardanti ingenio haec dimensio non satis fecerit, milliaria signa in fine singulorum millium, verbi causa, milliarios lapides esse fingat, in quibus XXX millia et DC simpliciter lapides fieri quis dubitabit? Plinius Secundus in tertio libro dicit: octogenis cubitis super Britanniam intumescere aestus, ut Pytheas Massiliensis auctor est.