monumenta.ch > Dicuil > 15
Dicuil, Mensura, 7, XIV <<<    

XV SHOW CITATION LINKS

1  Iulius de Scythicis insulis: Insula Apollonitarum LXXXta millibus passuum abest a Bosporo Thraciae circa Histrum sita, ex qua Lucullus Apollinem Capitolinum nobis extulit. Ante Borysthenen Achillis insula est, cum aede sacra; quam aedem nullus ingreditur ales: et, qui forte advolaverit, raptim fugam properat. 2  Idem Iulius de Borysthene flumine locutus paulo ante: Apud Neuros nascitur Borysthenes flumen, in quo pisces egregii saporis, et quibus ossa nulla sunt, nec aliud quam cartilagines tenerrimae. Verum Neuri, ut accepimus, aestatis temporibus in lupos transfigurantur. Deinde, exacto spatio quod huic sorti attibutum est, in pristinam faciem revertuntur.