monumenta.ch > Dicuil > 7
Dicuil, Mensura, 7, VI <<<     >>> VIII

VII SHOW CITATION LINKS

1  Et, quemadmodum idem Iulius elephantes praedictae insulae maiores multo fieri quam elephantes Indiae, nuntiavit; ita, elephantes Mauritaniae minores fuisse quam elephantes Indiae, loquens de Mauritania ipsiusque elephantibus, narravit. 2  Idem Iulius de Africa Cyrenaica et leonibus illius, his verbis locutus: Leones aversi coeunt, nec ipsi tantum; sed et lynces, et cameli, et elephanti, et rhinocerotes, et tigres. Laenae fetu primo catulos quinque educant; deinde, per singulos numerum demunt insequentibus annis; et postremo cum ad unum materna fecunditas advenerit, sterilescunt in aeternum. Annos leonum frons et cauda indicant, sicut motus equini auribus intelliguntur. 3  Sed idem Iulius nuntiando de Germania insulisque eius, unum de elephantibus mentiens, falso loquitur, dicens elephantem nunquam iacere : dum ille, sicut bos, certissime iacet; ut populi communiter regni Francorum elephantem, in tempore imperatoris Karoli, viderunt. Sed, forsitan, ideo hoc de elephante ficte aestimando scriptum est, eo quod genua et suffragines sui, nisi quando iacet non palam apparent.