monumenta.ch > Dicuil > 6
Dicuil, Mensura, 7, V <<<     >>> VII

VI SHOW CITATION LINKS

1  In praedicta Cosmographia legitur esse insula Solis, quae appellatur Perusta, ubi Ganges intrat in mare. Et in eodem Orientali Oceano Hippopodes, et Elephantine atque Theras. 2  Plinius Secundus in libro sexto in Oceano Indico insulas fieri, ita monet: Quatuor Satrapiae mox paulo, ad Taprobanam insulam festinante animo. Sed ante sunt aliae, Patale quam significavimus in ipsis faucibus Indi, triquadra figura, CCXX mil. pass. latitudine. Extra ostia Indi, Crhyse et Argyre fertiles metallis, ut credo. Nam, quod aliqui tradidere, aureum argenteumque iis solum esse, haud facile crediderim. Ab iis, XX millia pass. latitudine, Crotale; ab eaque XII, Bibaga, ostreis et conchyliis referta. Deinde Coralliba VIII m.p. a supra dicta, multaeque ignobiles. 3  Iulius Solinus in postrema parte praedicti illius libri scripsit: 4  Thilos Indiae insula est: ea fert palmas, oleam creat, vineis abundat, terras omnes hoc miraculo sola vincit, quod quaecumque in ea arbor nascitur, nunquam caret foliis. Idem Iulius paulo ante: Indica maria balaenas habent ultra spatia quatuor iugerum in longitudine; sed et quos phusiteras nuncupant, qui enormes supra molem ingentium columnarum, ultra antennas se navium extollunt, haustosque fistulis fluctus ita eructant ut nimbosa alluvie plerumque deprimant alveos navigantium. 5  Idem paulo post: "Taprobanam insulam, antequam temeritas humana exquisitio penitus mari fidem panderet, diu orbem alterum putaverunt, et quidem eum, quem habitare Antichtones crederentur. Verum Alexandri Magni virtus ignorantiam publici erroris non tulit ulterius permanere; sed in haec usque secreta propagavit nominis sui gloriam. Missus igitur Onesicritus, praefectus classis Macedonicae, terram ipsam quanta esset, quid gigneret, quo modo haberetur, exquisitam notitiae nostrae dedit. Patet in longitudinem stadiorum VII millia, in latitudinem stadiorum V millia; scinditur amni interfluo: nam pars eius bestiis et elephantis repleta est, maioribus multo, quam fert India, partem homines tenent. Margaritis scatet et gemmis. Sita est inter ortum et occasum. 6  Ab Eoo mari incipit praetenta India: a Prasiana Indorum gente, dierum XXI in eam fuit cursus; sed, cum papyraceis et Nili navibus illo pergeretur; mox cursu nostrarum navium septem dierum iter factum est. Mare vadosum interiacet altitudinis non amplius senorum passuum, certis autem canalibus depressum adeo, ut nullae unquam anchorae ad profundi illius fundamenta potuerint pervenire. Nulla in navigando siderum observatio; utpote ubi Septentriones nequaquam videntur, Vergiliae nunquam apparent. Lunam ab octava, in sextam decimam tantum supra terram vident. Lucet ibi Canopus, sidus clarum et amplissimum. Solem orientem dextera habent, occidentem sinistra. Observatione itaque navigandi nulla suppetente, ut ad destinatum pergentes locum capiant, vehunt alites, quarum meatus terram petentium magistros habent cursus regendi. Quaternis non amplius mensibus in anno navigatur". 7  Priscianus in Periegesi de eadem insula Taprobana, ceterisque duabus, haec sequentia dicit:
Hinc tepidos proram convertens navis ad austros,
Taprobanen venies; generat quae magna elephantes
Per fines Asiae. Iacet haec sub sidere Cancri.
Litoribus cuius saliunt densissima cete,
Quae pascit vastum mare Rubrum, montibus aequa;
Tenditur horribilis quorum per terga, per armos
Spina ferens cladem, fatumque sub ore feroci;
Quippe solent pariter navem sorbere, virosque:
Nam mala tam pelagus quam terra merentibus offert.
Ulterius pergas si post Carmanida summam,
Ogyris occurrat: qua dicitur esse sepulchrum
Regis Erythraei; dederat qui nomina ponto.
Persicus inde sinus penetratur, et Icaron offert;
Insula, quae fertur nimium placare Dianam.
8  Sicut longitudinem et latitudinem insulae Taprobanae per stadiorum millia Iulius Solinus praedixit, ita enumerans: Patet in longitudinem stadiorum VII millia, in latitudinem stadiorum V millia; sic eamdem longitudinem et latitudinem per millia passuum, postea Isidorus in XIIII Etymologiarum libro ostendit dicens: Patet in longitudinem DCCCLXXV millibus passuum, in latitudinem DCXXV.


Dicuil, Mensura, 7, V <<<     >>> VII
monumenta.ch > Dicuil > 6