monumenta.ch > Dicuil > 5
Dicuil, Mensura, 7, IV <<< >>> VI
V SHOW CITATION LINKS
1 Plinius Secundus in libro quarto de Septentrionali Oceano Scythiae insulis illius: Septentrionalem Oceanum Amalchium Hecataeus appellat "a Paropaniso amne, qui Scythiam alluit (quod nomen eius gentis lingua significat congelatum mare; Philemon Morimarusam a Cimbris dicit vocari, hoc est, Mortuum mare); inde usque ad promontorium Rubeas; ultra deinde Cronium nominat. 2 Xenophon Lampsacenus, a litore Scytharum tridui navigatione, insulam esse immensae magnitudinis Baltiam tradit. Eamdem Pytheas Basiliam nominat. 3 Non longe feruntur et Oeocenae insulae, quarum ovis avium marinarum et avenis vulgo nascentibus incolae vivunt. Aliae in quibus equinis pedibus homines nascuntur, Hippopodes appellati. Aliae in quibus nuda corpora praegrandes ipsorum aures tota contegunt". 4 Idem Plinius Secundus de insulis Germaniae: Incipit deinde clarior aperiri fama, ab gente Ingaevonum quae est prima in Germania. Mons Saevo ibi immensus, nec Riphaeis iugis minor, immanem ad Cimbrorum usque promontorium efficit sinum, qui Codanus vocatur, refertus insulis: quarum clarissima est Scandinavia, incompertae magnitudinis, portionem tantum eius, qua nota sit, Hillevionum gente quingentis incolente pagis, quae alterum orbem terrarum eam appellat. Nec minor est opinione Epigia. Quidam haec habitari ad Vistlam usque fluvium a Sarmatis, Venedis, Scirisque tradunt.