monumenta.ch > Dicuil > 4
Dicuil, Mensura, 7, III <<<     >>> V

IV SHOW CITATION LINKS

1  Iulius Solinus in Collectaneis de Germania atque insulis eius: "In hoc tractu, et in omni Septentrionis plaga, bisontes frequentissimi, qui, bobus feris similes, setosi collo, iuba horridi, ultra tauros pernicitate, capti assuescere manu nesciunt. Sunt et uri quos imperitum vulgus vocat bubalos; cum bubali pene ad cervinam faciem in Africa procreentur. Istis porro quos uros dicimus, taurina cornua in tantum modum protenduntur, ut dempta ob insignem capacitatem inter regias mensas potuum gerula fiant. 2  Est et alces mulis comparanda adeo propenso labro superiore, ut, nisi recedens in posteriora vestigia pasci, non queat. Gravia insula regionis Germaniae mittit animal quale alces, et cui suffragines flecti nequeunt: propterea, non cubant cum dormiendum est; tamen somnolentum arbor sustinet, et quae prope ad casuram secatur; ut, fera, dum assuetis fulmentis nititur, faciat ruinam: ita capitur. Alioquin difficile est eam mancipari; nam, in illo rigore poplitum, incomprehensibili fuga pollet. 3  Germanicarum insularum Scandinavia maxima est. Sed nihil in ea magnum, praeter ipsam".