monumenta.ch > Dicuil > 3
Dicuil, Mensura, 7, II <<< >>> IV
III
1 Sunt aliae insulae multae in Septentrionali Britanniae Oceano, quae a septentrionalibus Britanniae insulis duorum dierum ac noctium recta navigatione, plenis velis, assiduo felicitervento, adiri queunt. Aliquis probus religiosus mihi retulit quod, in duobus aestivis diebus, et una intercedente nocte, navigans in duorum navicula transtrorum, in unam illarum introivit. Illae insulae sunt aliae parvulae. Fere cunctae simul angustis distantes fretis, in quibus, in centum ferme annis eremitae ex nostra Scottia navigantes habitaverunt. Sed, sicut a principio mundi desertae semper fuerunt; ita nunc, causa latronum Nortmannorum, vacuae anachoretis, plenae innumerabilibus ovibus, ac diversis generibus multis nimis marinarum avium. Nunquam eas insulas in libris auctorum memoratas invenimus.