monumenta.ch > Dicuil > 2
Dicuil, Mensura, 7, I <<<     >>> III

II SHOW CITATION LINKS

1  In occidentali vel septentrionali mari Hispaniae insulas fieri non legimus. Circum nostram insulam Hiberniam, sunt insulae; sed aliae parvae, atque aliae minimae. Iuxta insulam Britanniam, multae aliae magnae, aliae parvae, aliaeque mediae, sunt aliae in australi mari et aliae in occidentali; sed magis in parte circii et septentrionis illius abundant. In aliquibus ipsarum habitavi, alias intravi, alias tantum vidi, alias legi. 2  Plinius Secundus in secundo libro edocet quod Pytheas Massiliensis, sex dierum navigatione, in Septentrionem, a Britannia Thulen distantem narrat. 3  De eadem semper deserta, in eodem XIIII Etymologiarum libro, Isidorus infit: Thule ultima insula Oceani inter septentrionalem et occidentalem plagam, ultra Britanniam; a sole nomen habens, quia in ea aestivum solstitium sol facit. 4  Priscianus de eadem in Periegesi manifestius quam Isidorus inquit:
Oceani tranans hic navibus aequor apertum,
Ad Thulen veniens, quae nocte dieque relucet
Titanis radiis, cum curru scandit ad axes
Signiferi, boreas succendens lampade partes.
5  De eadem manifestius et plenius quam Priscianus, Iulius Solinus de Britannia loquens, in Collectaneis ita scripsit: Thule ultima in qua, aestivo solstitio sole de Cancri sidere faciente transitum, nox nulla; brumali solstitio, perinde, nullus dies. 6  Trigesimus nunc annus est a quo nuntiaverunt mihi clerici, qui, a kalendis februarii usque kalendas augusti in illa insula manserunt, quod, non solum in aestivo solstitio, sed in diebus circa illud, in vespertina hora, occidens sol abscondit se quasi trans parvulum tumulum: ita ut, nihil tenebrarum in minimo spatio ipso fiat; sed quicquid homo operari voluerit, vel pediculos de camisia abstrahere, tanquam in praesentia solis potest; et, si in altitudine montium eius fuissent, forsitan nunquam sol absconderetur ab illis. In medio illius minimi temporis, medium noctis fit in medio orbis terrae; et sic puto, e contrario in hiemali solstitio, et in paucis diebus circa illud, auroram in minimo spatio in Thule apparere, quando in medio meridies fit in orbis terrae. Idcirco mentientes falluntur, qui circum eam concretum fore mare scripserunt, et qui a vernali aequinoctio usque ad autumnale continuum diem sine nocte, atque ab autumnali, versa vice, usque ad vernale aequinoctium, assiduam quidem noctem, dum illi navigantes in naturali tempore magni frigoris eam intrabant, ac manentes in ipsa, dies noctesque semper, praeter solstitii tempus, alternatim habebant; sed, navigatione unius diei ex illa ad boream, congelatum mare invenerunt.