monumenta.ch > Dicuil > 1
>>> Dicuil, Mensura, 7, II

I SHOW CITATION LINKS

1  Scribens de Aethiopia quae ad Africam pertinet, de multis eius insulis iuxta Plinium Secundum, breviter locutus sum; sed nullam nominatim praedixi. Ideo paucas ex illis quarum nomina legeram nominatas ostendam. 2  Idem Plinius Secundus in sexto libro, iuxta Aethiopas Aroteras, insulas esse docet; item Bacchias et Antibacchias et Stratioton. 3  Priscianus in libro, qui in graeco Periegesis nominatur, id est, Descriptio Orbis Terrae, quam per metrum valde bonum fecerat, Erythiam insulam iuxta Atlanticam Aethiopiam fore monet, inquiens:
Aethiopes habitant Erythiam pectore iusti,
Atlantem iuxta longaevi. Finibus olim,...
4  Gaulea insula in Australi Oceano occidentalis Aethiopiae, cuius vocabulum Isidorus in XIIII libro Etymologiarum, ostendit. 5  Fortunatae atque Gorgodes, Hesperides, quae insulae quod sunt in occidentali pelago Africae multi nuntiant. Longius ab Africa Gorgodes quam Fortunatae, ac Hesperides quam Gorgodes. Quoniam, in eo quod in Cosmographia fluvius Malva sub insula Fortunata nasci fertur, ex hoc prope ad Africam esse perhibetur. Distant autem Gorgodes a continenti terra bidui navigatione, ut in quarto decimo libro Etymologiarum Isidorus ait.