monumenta.ch > Dicuil > 8
Dicuil, Mensura, 6, VII <<< >>> IX
VIII SHOW CITATION LINKS
1 Idem longe prius de flumine Danubio inquit: Hister Germanicis iugis oritur, effusus monte qui Rauracos Galliae aspectat. LXta amnes in se recipit, ferme omnes navigabiles. Septem ostiis Pontum influit. Quorum primum Peuce, secundum Naracustoma, tertium Calonstoma, quartum Pseudostoma, quintum Borionstoma, ac deinde Psilonstoma, languidiora sunt caeteris, septimum vero pigrum, ac palustri specie, non habet quod amni comparetur. Priora quatuor ita magna sunt, ut per longitudinem CCCC mil. pass. non misceantur aequori, dulcemque haustum, inconsumpto detineant sapore. Longitudo ipsius DCCCCXXIII m.p.