monumenta.ch > Dicuil > 7
Dicuil, Mensura, 6, VI <<< >>> VIII
VII SHOW CITATION LINKS
1 Idem paulo post: "Anguillas ad tricenos pedes longas educat Ganges, quem Statius Sebosus inter praecipua miracula ait vermibus abundare, caeruleis nomine et colore; hi bina habent brachia longitudinis cubitorum non minus senorum, adeo robustis viribus, ut elephantes ad potum ventitantes, mordaci comprehensos ipsorum manu rapiant in profundum. 2 Sunt in India praeterea boves unicornes; sed, atrocissimus est monoceros, monstrum mugitu horrido, equino corpore, elephanti pedibus claudis, villosis, capite cervino, cornu a media fronte eius protenditur, splendore mirifico, ad magnitudinem pedum quatuor, ita acutum, ut, quicquid impetat, facile ictu eius perforetur. Vivus non venit in hominum potestatem; et interimi quidem potest, capi non potest". 3 Est rhinoceros in Aethiopia, sive eiusdem, vel alterius similis generis, de quo Iulius Solinus longe sic ait: Ante ludos Cnei Pompeii, rhinocerotem romana spectacula nesciebant. Cui bestiae color buxeus, in naribus cornu unicum et repandum, quod subinde attritum cautibus in mucronem excitat; eo quod, adversus elephantos praeliatur. Par ipsis longitudine, brevior auribus: naturaliter alvum petens; quam solam intelligit ictibus suis perviam. 4 Est aliud animal in Africa Cyrenaica, quod in alia terra fieri non legimus: de quo idem ita longe ante infit: "Hyaenam quoque mittit Africa, cui cum spina riget, collum continua unitate, flecti non quit, nisi toto corporis circumactu. Multa de ea mira: primum, quod sequitur stabula pastorum, et, auditu assiduo, addiscit vocamen, quo exprimere possit imitationem vocis humanae, ut in hominem, astu accitum, nocte saeviat. Vomitus quoque humanos mentitur, falsisque singultibus sollicitatos canes sic devorat; qui, forte si venantes umbram eius secuti contingerit, latrare nequeunt, voce perdita. 5 Eadem hyaena inquisitione corporum sepultorum busta eruit. Praeterea, promptius est marem capere: feminis enim ingenita est callidior astutia. Varietas multiplex inest oculis, colorumque mutatio; in cuius pupulis lapis invenitur, hyaenium dicunt, praeditum illa potestate, ut cuius hominis linguae fuerit subditus, praedicat futura. Verum hyaena quodcunque animal ter lustraverit, movere se non potest; quapropter magicam scientiam inesse ei pronuntiaverunt. In Aethiopiae parte, coit cum leaena: unde nascitur monstrum, cui Crocotta nome est. Voces hominum et ipsa pariter affectat. Nunquam cohibet aciem orbium oculorum; sed, in obtutu sine nictatione contendit. In ore, lingua nulla: dens unus atque perpetuus, qui, ut nunquam retundatur, naturaliter capsularum modo clauditur".