monumenta.ch > Dicuil > 5
Dicuil, Mensura, 6, IV <<<     >>> VI

V SHOW CITATION LINKS

1  Idem Iulius in eodem libro: "De Tigri quoque dicere hoc loco par est. In Armeniae regione, caput tollit mire quam lucidum, conspicuo fonte, in loco edito, qui Elegos nominatur; nec ab exordio statim totus est. Primum pigre fluit, non suo nomine: at, cum fines Medorum invectus est, Tigris statim dicitur: ita nominant Medi sagittam. 2  Influit in Arethusam lacum omnia pondera sustinentem, cuius pisces nunquam se alveo Tigris miscent; sicut, nec amnici pisces in stagnum transeunt Arethusae, per quam dissimili colore et volucri meat cursu. 3  Mox, Tauro resistente, in profundum specum mergitur, quem subterlabens, in altero eius latere apud Zomada emicat, ulvas et purgamenta plurima secum trahens. Deinde, identidem abscondit se, rursusque redditur. Adiabienos Arabasque praeterfluit; Mesopotamiam amplectitur; amnem nobilissimum Coaspen accipit". Longitudo illius DCCCXCV millia; latitudinem eius non legi. 4  Sed Plinius Secundus altero nomine praedictum stagnum nominat, quod nunc obliviscor, et aquam illius stagni amaram esse narrat, atque fluminis dulcem: ideo fluvii pisces evitant ire in stagnum, veluti stagni pisces intrare in flumen fugiunt.