monumenta.ch > Dicuil > 4
Dicuil, Mensura, 6, III <<<     >>> V

IV SHOW CITATION LINKS

1  Iulius Solinus, in eodem praedicto volumine, de Euphrate hoc docet: Euphraten fundit Armenia Maior, ortum supra Zimaram, sub radicibus montis quem Capoten accolae nominant, Scythis proximum; hic, receptis in se aliquot amnibus, convalescit, et, stipatus convenis aquis, luctatur cum montis Tauri obiectu, quem apud Elegeam scindit, licet et resistit duodecim millium passuum latitudine. Vero DCCCLXII millia. 2  Plinius Secundus de eodem Euphrate in quinto libro, dicit : Increscit autem et ipse Euphrates Nili modo, aestatis diebus: paululum differens ab eo, Mesopotamiam inundat, sole optinente XXam partem Cancri. Minui incipit Leone transgresso in Virgine. In totum vero remeat in XXma nona parte Virginis.