monumenta.ch > Dicuil > 3
Dicuil, Mensura, 6, II <<<     >>> IV

III SHOW CITATION LINKS

1  Quanquam in libris alicuius auctoris fluminis Nili partem in Rubrum mare exire nequaquam legimus; tamen affirmans Fidelis frater meo magistro Suibneo narravit coram me (cui, si profeci quidquid, post Deum imputo) quod, adorationis causa, in urbe Hierusalem clerici et laici ab Hibernia, usque ad Nilum velificaverunt. 2  Deinde, in Nilo longe navigando, septem horrea, secundum numerum annorum abundantiae, quae Sanctus Ioseph fecerat, de longinquo admirantes, tamquam montes viderunt; quatuor in uno loco, ac tria in altero. 3  Hinc ad horrea tria miraculi causa vadentes, leonem et octo homines viros atque feminas iuxta illa mortuos invenerunt. Leo sua fortitudine occidit illos: illi hastis et gladiis ipsum interfecerunt; quia deserta utraque loca sunt in quibus horrea septem constructa fuerant. 4  Post haec, diligenter considerando tria horrea, iterum mirabantur, a principio fundamenti usque ad finem altitudinis illorum, omnino lapidea fieri. Illa in inferiore parte, quadrata facta sunt; in superiore vero, rotunda; in fine sublimitatis, quasi gracile acumen habent. 5  Post haec, praedictus frater unum latus unius horrei ab angulo, usque ad alterum, pedibus quadringentis mensuravit. 6  Deinceps, intrantes in naves in Nilo flumine, usque ad introitum Rubri maris navigaverunt. Ex illo portu, ad orientalem plagam, usque ad Moysis viam, per Rubrum mare parvum est spatium. Ille mensurator lateris horrei ire usque ad portum, in quo introivit Moyses cum populo suo, in mare voluit; non solum, ut intrasset portum, sed, ut in eo vestigia curruum et rotarum orbitas Pharaonis cerneret; nautae illi non consenserunt. Latitudo maris in eodem loco, quasi VI millia sibi visa est. 7  Inde, in occidentali parte Rubri maris, hoc est, in sinu extendente se longe in septentrionalem partem, velivola festinatione navigaverunt. Illud est mare quod murmurantem populum Israel in deserto coarctavit; ne in terram Aegypti regredi potuisset. 8  Non mirum est unum fluvium in diversa flumina dividi, cuius latitudo, maxime in Aegypto, magno Ponto comparatur; ut Priscianus, in tertio decimo libro parabolando dicens, monet: ut si aspicientes mare, dicamus talem esse Nilum. 9  Hodie in Cosmographia, quae sub Iulio Caesare et Marco Antonio consulibus facta est, scriptam inveni partem Nili fluminis exeuntem in Rubrum mare, iuxta civitatem Clysma et Castra Moysis. 10  Quisquis longitudinem Nili cognoscere desiderat, sciat prius quot millia ab occidentali parte Africae, usque ad orientalem plagam Aegypti, numerantur; inde, usque ad ostium per quod pars illius, iuxta Castra Moysis et civitatem quae nuncupatur Clysma, vadit in mare Rubrum: vel si longius voluerit, usque ad Pelusiacum ostium, per quod altera ipsius pars in Tyrrhenum mare intrat; aut si, usque ad finem fere totius plenitudinis eius computaverit, in Canopico ostio terminabit, sed longius ad Pelusiacum. Latitudo istius fluvii per quot millia dilatatur, non repperi.