monumenta.ch > Dicuil > 2
Dicuil, Mensura, 6, I <<< >>> III
II SHOW CITATION LINKS
1 Iulius Solinus in Collectaneis de eodem Nilo nuntiat: "Aegyptus ad Meridiem introrsus recedit quoad praetendant Aethiopes a tergo. Interiorem eius partem Nilus circumfluit, qui scissus a loco, cui Delta nomen est, ad insulae faciem spatia amplectitur interamna, et incerto pene fonte decurrens proditur, ut loquemur. 2 Originem habet a monte inferioris Mauritaniae, qui Oceano propinquat. Hoc affirmant Punici libri. Hoc Iubam regem accipiumus tradidisse. Igitur protinus lacum efficit, quem Nilidem dicunt. Nilum autem iam inde esse coniiciunt, quod hoc stagnum herbas, pisces, belluas nihil minus procreat, quam in Nilo videmus. 3 Quando Mauritania, unde origo eius, a nivibus densioribus, aut imbribus largioribus inrigatur; inde incrementa exundationis in Aegypto augentur. Sed effusus hoc lacu, arenis sorbetur, et cuniculis caecis, absconditur. 4 Deinde in Caesariensis pede prorumpens amplior eadem indicia profert, quae in exortum notavimus; rursusque subsidit; nec se prius reddit, quam post intervalla itineris extenti contingat Aethiopas: ubi exit, et Nigrum facit fluvium, quem supra diximus esse terminum limitis Africani. Astapum eum indigenae vocant, scilicet, aquam e tenebris profluentem. Multas magnasque ambit insulas, quarum pleraeque sunt tam diffusae et vastae magnitudinis, ut vix eas dierum quinque cursus praetermeet, quamvis concitus, ibi feratur. 5 Nobilissima earum est Meroe circum quam divisus dextero alveo Astusapes, laevo Astaboras nominantur. Tunc quoque emensus magna longinqua, cum primum, occurrentibus scopulis asperatur, agminibus tantis extollitur inter obiecta rupium, ut ruere potius, quam manare credatur: demumque a cataracte ultimo tutus est. 6 Ita enim quaedam claustra eius Aegyptii nuncupant: relicto tamen hoc priore suo nomine quod Giris vocatur, mox inoffensus meat. Septem ostiis conditur Septentrionem versus, et excipitur Aegyptio mari".