monumenta.ch > Dicuil > 1
Dicuil, Mensura, 6, Praefatio <<< >>> II
I SHOW CITATION LINKS
0 Plinius Secundus in quinto, de flumine Nilo haec narrat: 1 "Proxima Africae incolitur Aegyptus introrsus ad Meridiem recedens, donec a tergo praetendantur Aethiopes. Inferiorem eius partem, Nilus dextra levaque divisus amplexu suo determinat, Canopico ostio ab Africa, ab Asia Pelusiaco, CCLXX millia passuum intervallo. Quam ob causam, inter insulas quidam Aegyptum retulere, ita se findente Nilo, ut triquetram terrae figuram efficiat: ideoque multi, graecae litterae vocabulo, Delta appellavere Aegyptum. 2 Mensura ab unitate alvei, unde se primum findit in latera, ad Canopicum ostium CLXVI millia pass., ad Pelusiacum, CLXVI pass. Summa pars, contermina Aethiopiae, Thebais vocatur". 3 Nilus "incipit crescere a luna nova, quaecunque post solstitium est; sensim modiceque, Cancrum sole transeunte; abundantissime autem, Leonem; et residit in Virgine iisdem quibus accrevit modis. In totum autem revocatur intra ripas in Libra, ut tradit Herodotus, centesimo die. 4 Quo crescit, reges aut praefectos navigare eo, nefas diiudicatum est. Auctus per puteos mensurae notis deprehenduntur; iustum incrementum, cubitorum XVI. Minores aquae non omnia rigant; ampliores detinent, tardius recedendo. Hae serendi tempora assumunt, solo madente; illae non dant, sitiente: utrumque reputat provincia. In duodecim cubitis, famem sentit; in XIII, esurit; XIIII cubiti hilaritatem afferunt; XV, securitatem; XVI, delicias. Maximum incrementum, ab hoc aevi fuit cubitorum XVII, Claudio principe; minimum, V, Pharsalico bello, veluti necem Magni, prodigio quodam, flumine aversante. Cum stetere aquae, apertis molibus, admittuntur: ut quaeque liberata est terra, seritur. Idem amnis unus omnium nullas expirat auras".