monumenta.ch > Dicuil > 1
>>> Dicuil, Mensura, 5, II
I SHOW CITATION LINKS
1 Idem dicit in secundo: Pars nostrarum terrarum, de qua commemoro, ambienti, ut dictum est, Oceano velut innatans, longissime ab ortu ad occasum patet, hoc est, ab India ad Herculis Columnas Gadibus sacratas, centum mil. sexagies et sexies et XXXta; simpliciter triginta millia passuum, ut Artemidoro auctori placet. 2 Idem, post pauca dicit: Latitudo autem terrae a meridiano situ ad Septentrionem dimidio ferme colligitur trigies atque ter et XLVIII simpliciter millia passuum. Quo palam fit, quantum et hinc vapor abstulerit et illinc liquor. Neque enim deesse terris arbitror, aut non esse globi formam; sed inhabitabilia utrimque incomperta esse. 3 Si numeremus praescriptam longitudinem ab orientali parte Indiae, usque ad Gades insulas per milliaria signa, verbi gratia, per lapides milliarios terminantes singuli singula, millia passuum VI millia et DCXXX erunt; latitudinem vero, a septentrionali in australem, III millia et CCCXLVIII m. lapidum, praetermissis praedictis partibus intolerabilis frigoris atque caloris. Mensuratio orbis terrae finit.