monumenta.ch > Dicuil > 4
   

IV. De Aegypto et Aethiopia cum illius insulis. SHOW CITATION LINKS

1  Aegyptus Inferior finitur ab Oriente, Scenitarum Arabia Trogodyte; ab Occidente, Lybia Deserta; a Septentrione, mari Aegyptio; a Meridie, Aethiopia. Longitudo m. pm. CCCLXIIII; latitudo CLXVII, iuxta Plinium Secundum in eodem. 2  Longitudinem Aegypti Superioris cum sua Aethiopia, C decies et quater et semel LXX millia pass. Latitudinem Aethiopiae et Aegypti Superioris DCCCCLVII millia passuum, Agrippa existimavit. 3  Aethiopia ab Oriente hiberno, ad Occidentem hibernum. Meridiano cardine, sylvae ebeno maxime virent. A media eius parte, imminens mari mons excelsus, aeternis ardet ignibus, Theonochema dictus a Graecis; a quo navigatione quatridui, promontorium Hesperu-Ceras vocatur, confine Africae, iuxta Aethiopas Hesperios. Quidam, et in eo tractu modicos colles amoena opacitate vestitos, Aegipanum Satyrorumque produnt. Insulas toto eo mari et Ephorus complures esse tradidit, et Eudoxus et Timosthenes; Clitharcus vero Alexandro Regi renuntiat.