monumenta.ch > Dicuil > 4
   

IV. De Aegypto et Aethiopia cum illius insulis. HIDE CITATION LINKS

1  Aegyptus Inferior finitur ab Oriente, Scenitarum Arabia Trogodyte; ab Occidente, Lybia Deserta; a Septentrione, mari Aegyptio; a Meridie, Aethiopia. Longitudo m. pm. CCCLXIIII; latitudo CLXVII, iuxta Plinium Secundum in eodem [Plin. nat. hist. 5, 48]. 2  Longitudinem Aegypti Superioris cum sua Aethiopia, C decies et quater et semel LXX millia pass. Latitudinem Aethiopiae et Aegypti Superioris DCCCCLVII millia passuum, Agrippa existimavit [Plin. nat. hist. 6, 196]. 3  Aethiopia ab Oriente hiberno, ad Occidentem hibernum. Meridiano cardine, sylvae ebeno maxime virent. A media eius parte, imminens mari mons excelsus, aeternis ardet ignibus, Theonochema dictus a Graecis; a quo navigatione quatridui, promontorium Hesperu-Ceras vocatur, confine Africae, iuxta Aethiopas Hesperios. Quidam, et in eo tractu modicos colles amoena opacitate vestitos, Aegipanum Satyrorumque produnt [Plin. nat. 6, 197]. Insulas toto eo mari et Ephorus complures esse tradidit, et Eudoxus et Timosthenes; Clitharcus vero Alexandro Regi renuntiat[Plin. nat. hist. 6, 198].