monumenta.ch > Dicuil > 1
>>> Dicuil, Mensura, 1, II

I

1  Principium ergo erit omnibus ab Europae freto, quem locum Graeci Heracleostelas {vel Heracleos tellas. Codd.} appellant. Hispaniarum {Hyspaniarum. G.} igitur Provinciae {Provintiae. Codd.} tres, ex eo loco ad montes Pyrenaeos {Pyrreneos. Codd.}, per millia passuum DCCCC millia in longitudinem porriguntur. Eademque latitudo in austro; sed, qua contrahitur, CCC millia passuum, videtur ita proxima a Pyrenaeis montibus. 2  Ulterior, Cordubensis, Baetica. Prima itaque Provincia finitur ab oriente, situ Carthaginiensi et Mavitania; ab Occidente Oceano, a Septentrione flumine Ana, a Meridie mari Celtiberico. Hispania Lusitania cum Asturia et Gallaetia finitur ab Oriente Noica Asturum quae est ad mare Oceanum, in directa regione; ab occasu, Atlantico; a Septentrione, Oceano; a Meridie, flumine Ana. Patet in longitudinem millia passuum CCCCLXXX millia, in latitudinem CCCCL millia. 3  Hispania Citerior finitur ab Oriente, saltu Pyrenaeo; ab Occidente Noica quae est ad Oceanum in directa; a Septentrione, Oceano; a Meridie, Celtiberico. Longitudo D millia, latitudo CC millia.