monumenta.ch > Dicuil >


Praefatio

1  Post congregatam epistolam de quaestionibus decem artis grammaticae, cogitavi, ut liber de mensura provinciarum orbis terrae sequeretur, secundum illorum auctoritatem quos Sanctus Theodosius imperator ad provincias praedictas mensurandas miserat; et, iuxta Plinii Secundi praeclaram auctoritatem, ipsarum dimensionem volo supplens ostendere. 2  Sed, duabus causis, contra temporum rationem, scripturam Missorum Theodosii verbis Plinii Secundi ordine scribendi praepono; eo quod illi, in duodenis novissime versibus, diligentius antiquis fecisse affirmant; et quod exemplaria codicum Naturalis Historiae Plinii Secundi, quae scrutatus fui, nimis a scriptoribus ultimorum temporum dissipata praevidi. 3  Sermones quidem praedictorum Missorum, quia minus vitiose scripti sunt, quantum potero corrigere curabo. 4  At, ubi in libris Plinii Secundi corruptos absque dubio numeros fieri cognovero, loca eorum vacua interim fore faciam; ut, si non invenero certa exemplaria, quicumque repererit emendet. Nam, ubi dubitavero utrum certi nec ne sint numeri, sicut caeteros cassabo; ut praedictus quisquis veros viderit, veraciter corrigat. 5  Nulli stuporem praebere debet, quando numerus millium inter Plinium Secundum et Missos imperatoris dissentit. Quoniam illi, sicut praedixi, quod intentius vere hoc opus perfecerunt quam veteres, testantur.
I. De Europa.
II. De Asia.
III. De Africa.
IV. De Aegypto atque Aethiopia cum illius insulis.
V. De longitudine ac latitudine orbis terrae, versibusque Missorum.
VI. De quinque fluminibus et aliis.
VII. De aliquibus nominatim insulis.
VIII. De latitudine et longitudine Tyrrheni maris.
IX. De sex montibus.
In quinto decimo anno regni imperatoris Theodosii, praecepit ille suis Missis provincias orbis terrae in longitudinem et latitudinem mensurari. Terrarum orbis tribus dividitur nominibus, Europa, Asia, Lybia: quod Divus Augustus primus omnium, per chorographiam, ostendit.