monumenta.ch > Dictys Cretensis > [cap. 15]
Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, LIBER SEXTVS, , [cap. 14] <<<    

[cap. 15] SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Per idem tempus Telegonus, quem Circe editum ex Vlixe apud Aeaeam insulam educaverat, ubi adolevit, ad inquisitionem patris profectus Ithacam venit gerens manibus quoddam hastile, cui summitas marinae turturis osse armabatur, scilicet insigne insulae eius in qua genitus erat. 2  Dein edoctus, ubi Vlixes ageret, ad eum venit. 3  Ibi per custodes agri patrio aditu prohibitus, ubi vehementius perstat et e diverso repellitur, clamare occipit indignum facinus prohiberi se a parentis complexu. 4  Ita credito Telemachum ad inferendam vim regi adventare acrius resistitur, nulli quippe compertum esse alterum etiam Vlixi filium. 5  Dein iuvenis ubi se vehementius et per vim repelli videt, dolore elatus multos custodum interficit aut graviter vulneratos debilitat. 6  Quae postquam Vlixi cognita sunt, existimans iuvenem a Telemacho inmissum egressus lanceam, quam ob tutelam sui gerere consueverat, adversum Telegonum iaculatur. 7  Sed postquam huiusmodi ictum iuvenis casu quodam intercipit, ipse in parentem insigne iaculum emittit infelicissimum casum vulneri contemplatus. 8  At ubi ictu eo Vlixes concidit, gratulari cum fortuna confiterique optime secum actum, quod per vim externi hominis interemptus parricidii scelere Telemachum carissimum sibi liberavisset. 9  Dein reliquum adhuc retentans spiritum iuvenem percontari quisnam et ex quo ortus loco se domi belloque inclitum Vlixem Laertae filium interficere ausus esset. 10  Tunc Telegonus cognito parentem esse utraque manu dilanians caput fletum edit quam miserabilem maxime discruciatus ob inlatam per se patri necem. 11  Itaque Vlixi, uti voluerat, nomen suum atque matris, insulam, in qua ortus erat et ad postremum insigne iaculi ostendit. 12  Ita Vlixes ubi vim ingruentium somniorum praedictumque ab interpretibus vitae exitum animo recordatus est, vulneratus ab eo, quem minime crediderat, triduo post mortem obiit senior iam provectae aetatis neque tamen invalidus virium.