monumenta.ch > Dictys Cretensis > [cap. 14]
Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, LIBER SEXTVS, , [cap. 13] <<< >>> [cap. 15]
[cap. 14] SHOW TRANSLATION LINKS
1 Per idem tempus Vlixes territus crebris auguriis somniisque adversis omnes undique regionis eius interpretandi somnia peritissimos conducit. 2 Hisque refert inter cetera visum sibi saepius simulacrum quoddam inter humanum divinumque vultum formae perlaudabilis ex eodem loco repente edi. 3 Quod complecti summo desiderio cupienti sibi porrigentique manus responsum ab eo humana voce sceleratam huiusmodi coniunctionem quippe eiusdem sanguinis atque originis; namque ex eo alterum alterius opera interiturum. 4 Dein versanti sibi vehementius cupientique causam eius rei perdiscere signum quoddam mari editum intervenire visum. 5 Idque secundum imperium eius in se iactum, utrumque diiunxisse. 6 Quam rem cuncti qui aderant uno ore exitialem ei pronuntiant adduntque, caveret ab insidiis filii. 7 Ita suspectus parentis animo Telemachus agris, qui in Cephalenia erant, relegatur additis ei quam fidissimis custodibus. 8 Praeterea Vlixes secedens in alia loca abdita remotaque quantum poterat somniorum vim evitare nitebatur.