monumenta.ch > Dictys Cretensis > [cap. 13]
Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, LIBER SEXTVS, , [cap. 12] <<<     >>> [cap. 14]

[cap. 13] SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Interim Orestes adveniens rem cunctam cognoscit, hortatur Menelaum, ut incepta perageret, ipse dolens praereptum sibi a Neoptolemo Hermionae matrimonium insidias advenienti parare occipit. 2  Itaque primo ex his, quos secum habebat quam fidissimos, speculatum de adventu Neoptolemi Delphos mittit. 3  Quis cognitis Menelaus vitare huiuscemodi facinus cupiens Spartam concedit. 4  Sed illi, qui praemissi erant, regressi Neoptolemum Delphis esse negant. 5  Quare coactus Orestes ipse ad inquisitionem viri profectus alio quam ierat die remeat, ut sermo hominum ferebatur, negotio perfecto. 6  Dein post paucos dies fama perfertur interisse Neoptolemum eumque sermone omnium circumventum insidiis Orestis per populum disseminatur. 7  Ita iuvenis, ubi de Pyrrho palam est, recepta Hermiona, quae sibi antea desponsa erat, Mycenas discedit. 8  Interim Peleus cum Thetide cognito nepotis interitu ad investigationem eius profecti cognoscunt iuvenem Delphis sepultum. 9  Ibi, ut mos erat, iusta persolvunt cognoscuntque in his locis interisse, ubi visus Orestes negabatur. 10  Ea res per populum haud credita, adeo praesumpta ante iam opinio de Orestis insidiis cunctorum animis inhaeserat. 11  Ceterum Thetis ubi Hermionam Oresti iunctam videt, Andromacham partu gravidam ex Neoptolemo Molossos mittit dolum Orestis eiusque coniugis de interimendo fetu evitans.