monumenta.ch > Dictys Cretensis > [cap. 12]
Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, LIBER SEXTVS, , [cap. 11] <<<     >>> [cap. 13]

[cap. 12] SHOW TRANSLATION LINKS

1  Per idem tempus Neoptolemus confirmato iam cum Hermiona matrimonio Delphos ad Apollinem gratulatum, quod in auctorem paternae caedis Alexandrum vindicatum esset, proficiscitur relicta in domo Andromacha eiusque filio Laodamante, qui reliquis iam filiorum Hectoris superfuerat. 2  Sed Hermiona post abscessum viri victa dolore animi neque pelicatum captivae patiens parentem suum Menelaum accitum mittit; cui multa conquesta super iniuria praelatae sibi a viro captivae mulieris persuadet,uti filium Hectoris necet. 3  Ceterum Andromacha re cognita instantis periculi vim subterfugit auxilio popularium liberata; qui miserati fortunas eius ultro Menelaum contumeliis prosecuti vix a pernicie viri retenti sunt.