monumenta.ch > Dictys Cretensis > [cap. 11]
Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, LIBER SEXTVS, , [cap. 10] <<< >>> [cap. 12]
[cap. 11] SHOW TRANSLATION LINKS
1 Post quae profectus Cretam anno post nomine publico cum duobus aliis ad oraculum Apollinis remedium petitum venio. 2 Namque nulla certa causa ex improviso tanta vis lucustarum insulam eam invaserat, uti cuncta fructuum, quae in agris erant, corrumperentur. 3 Itaque multis precibus suppliciisque responso editur, divina ope animalia interitura insulamque provectu frugum brevi redundaturam. 4 Dein navigare cupientes ab his, qui apud Delphos erant, prohibemur: importunum namque et perniciosum tempus esse. 5 Lycophron et Ixaeus, qui una ad oraculum venerant, contemptui habentes escendunt navem medioque fere spatio fulmine icti intereunt. 6 Interim, uti praedictum divinitus erat, eodem ictu fulminum sedata vis mali inmersaque mari et regio omnis repleta frugibus.