monumenta.ch > Dictys Cretensis > [cap. 10]
Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, LIBER SEXTVS, , [cap. 9] <<<     >>> [cap. 11]

[cap. 10] SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Haec ego cuncta ab Neoptolemo cognita mihi memoriae mandavi accitus ab eo, qua tempestate Hermionam Menelai in matrimonium susceperat. 2  Ab eo etiam de reliquiis Memnonis cognitum mihi, uti tradita ossa eius apud Paphum his, qui cum Pallante duce Memnonis mari ad Troiam profecti ductore interfecto ablataque praeda ibidem morabantur, utque Himera, quam nonnulli materno nomine Hemeram appellabant, soror Memnonis, ad investigandum cadaver fratris eo profecta, postquam reliquias repperit et de intercepta praeda Memnonis palam ei factum est, utrumque recipere cupiens intercessu Phoenicum, qui in eo exercitu plurimi fuerant, optionem rerum omnium ac seorsum fratris acceperit, praelataque sanguinis affectione recepta urna Phoenicem navigaverit. 3  Delata dein ad regionem eius Phalliotim nomine sepultisque fratris reliquiis nusquam repente comparuerit. 4  Cuius opinio exorta triplex, seu quod post occasum solis cum matre Himera ex conspectu hominis excesserit, sive super modum dolore affecta fraternae mortis ultro praeceps ierit, vel ab his, qui incolebant, ob eripienda, quae secum habuerat, circumventa interierit. 5  Haec de Memnone eiusque sorore comperta mihi per Neoptolemum.