monumenta.ch > Dictys Cretensis > [cap. 9]
Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, LIBER SEXTVS, , [cap. 8] <<< >>> [cap. 10]
[cap. 9] SHOW TRANSLATION LINKS
1 Itaque Neoptolemus mutata Phrygia veste tamquam filius Priami Mestor, qui captivus cum Pyrrho ad ea loca navigaverat, Acasto obvius venit eique, quinam esset, et Neoptolemum in spelunca fatigatum navigio somnoque iacere. 2 Ob quae anxius Acastus opprimere quam inimicissimum cupiens ad speluncam pergit atque in ipso aditu a Thetide, quae ad ea loca inquisitum Pelea venerat, re cognita reprimitur. 3 Dein cunctis, quae adversum domum Achillis inique et adversum fas gesserat, enumeratis increpatisque ad postremum intercessu suo manibus iuvenis liberat persuadens nepoti, ut ne sanguine ulterius ulcisci cuperet ea, quae antecesserant. 4 Itaque Acastus ubi se praeter spem liberatum animadvertit, sponte et in loco cuncta regni Neoptolemo tradit. 5 Inde iuvenis cum avo ac Thetide reliquisque, qui secum navigaverant, summam regni adeptus in civitatem venit. 6 Ibi a cunctis popularibus quique iuxta inhabitantes sub imperio eius agebant benigne et cum gratulatione exceptus amorem sui brevi confirmat.