monumenta.ch > Dictys Cretensis > [cap. 8]
Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, LIBER SEXTVS, , [cap. 7] <<<     >>> [cap. 9]

[cap. 8] SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Itaque ubi cuncta, quae voluerant, cognovere, ad regem redeunt, ei singula per ordinem narrant. 2  Ob quae coactus Neoptolemus adverso mari et multis regionis eius prohibentibus classem exornat ascenditque ipse. 3  Dein saevitia hiemis multum mari fatigatus adpulsusque ad Sepiadum litus, quod propter saxorum difficultatem nomen eiusmodi quaesiverat, omnes fere naves amittit vix ipse cum his, qui in eodem navigio fuerant, liberatus. 4  Ibi Pelea avum repperit occultatum spelunca abdita et tenebrosa, ubi senex vim atque insidias Acasti evitans assidue nepotis desiderio navigantes et si forte eo adpulsi essent speculari consuerat. 5  Dein ubi cuncta domus fortunarumque edoctus est, consilium adgrediendi hostes inire occipit, cum forte cognoscit filios Acasti Menalippum et Plisthenem venatum profectos devenisse ad ea loca. 6  Itaque mutata veste Iolcium simulans iuvenibus offert sese eisque cupitum sui interitum refert. 7  Ob quae iunctus his in venando, ubi seorsum ab ceteris Menalippum videt, eumque et paulo post fratrem eius insecutus interficit. 8  In quorum inquisitionem servus quidam Cinyras nomine perquam fidus profectus in manus iuvenis devenit comprehensusque Acastum adfore nuntiat atque ita occiditur.