monumenta.ch > Dictys Cretensis > [cap. 7]
Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, LIBER SEXTVS, , [cap. 6] <<<     >>> [cap. 8]

[cap. 7] SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Dum haec apud Ithacam aguntur, Neoptolemus apud Molossos naves quassatas tempestatibus reficit. 2  Atque inde, postquam cognitum ab Acasto expulsum regno Pelea, ultum ire iniurias avi cupiens primo exploratum duos quam fidissimos et incognitos illis locis Chrysippum et Aratum Thessaliam mittit hique cuncta, quae gerebantur, insidiasque ei paratas per Acastum ab Assandro non alieno Pelei cognoscunt. 3  Is namque Assandrus iniquitatem tyranni evitans, Peleo consenserat notusque adeo eius domus, uti inter cetera originem etiam nuptiarum Pelei cum Thetide Chironis filia Chrysippo atque Arato narraverit. 4  Qua tempestate multi undique reges acciti domum Chironis inter ipsas epulas novam nuptam magnis laudibus veluti deam celebraverant, parentem eius Chirona appellantes Nerea ipsamque Nereidam; et ut quisque eorum regum, qui convivio interfuerant, choro modulisque carminum praevaluerat, ita Apollinem Liberumque, ex feminis plurimas Musas cognominaverant. 5  Vnde ad id tempus convivium illud deorum appellatum.