monumenta.ch > Dictys Cretensis > [cap. 6]
Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, LIBER SEXTVS, , [cap. 5] <<< >>> [cap. 7]
[cap. 6] SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS HIDE TRANSLATION LINKS
1 Ibi ob celebritatem nominis per multos dies benigne acceptus cognoscit Penelopam ab triginta inlustribus viris diversis ex locis in matrimonium postulari; hique erant ab Zacyntho, Echinadibus, Leucata, Ithaca.Translate this sectio 2 Ob quae multis precibus persuadet regi, uti secum ad vindicandam matrimonii iniuriam navigaret.Translate this sectio 3 Sed postquam devenere ad eum locum paulisper occultato Vlixe, ubi Telemachum rem, quae parabatur, edocuere, domum ad Vlixem clam veniunt; ubi multo vino atque epulis repletos iam procos ingressi interficiunt.Translate this sectio 4 Dein per civitatem Vlixem adventasse popularibus cognitum est, a quis benigne et cum favore exceptus cuncta, quae domi gesta erant, cognoscit; meritos donis aut suppliciis afficit.Translate this sectio 5 De Penelopa eiusque pudicitia praeclara fama.Translate this sectio 6 Neque multo post precibus atque hortatu Vlixis Alcinoi filia Nausica Telemacho denubit.Translate this sectio 7 Per idem tempus Idomeneus dux noster apud Cretam interiit tradito per successionem Merioni regno.Translate this sectio 8 Et Laerta, triennio post quam filius domum redit, finem vitae fecit.Translate this sectio 9 Telemacho ex Nausica natum filium Vlixes Ptoliporthum appellat. Translate this sectio