monumenta.ch > Dictys Cretensis > [cap. 6]
Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, LIBER SEXTVS, , [cap. 5] <<< >>> [cap. 7]
[cap. 6] SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Ibi ob celebritatem nominis per multos dies benigne acceptus cognoscit Penelopam ab triginta inlustribus viris diversis ex locis in matrimonium postulari; hique erant ab Zacyntho, Echinadibus, Leucata, Ithaca. 2 Ob quae multis precibus persuadet regi, uti secum ad vindicandam matrimonii iniuriam navigaret. 3 Sed postquam devenere ad eum locum paulisper occultato Vlixe, ubi Telemachum rem, quae parabatur, edocuere, domum ad Vlixem clam veniunt; ubi multo vino atque epulis repletos iam procos ingressi interficiunt. 4 Dein per civitatem Vlixem adventasse popularibus cognitum est, a quis benigne et cum favore exceptus cuncta, quae domi gesta erant, cognoscit; meritos donis aut suppliciis afficit. 5 De Penelopa eiusque pudicitia praeclara fama. 6 Neque multo post precibus atque hortatu Vlixis Alcinoi filia Nausica Telemacho denubit. 7 Per idem tempus Idomeneus dux noster apud Cretam interiit tradito per successionem Merioni regno. 8 Et Laerta, triennio post quam filius domum redit, finem vitae fecit. 9 Telemacho ex Nausica natum filium Vlixes Ptoliporthum appellat.