monumenta.ch > Dictys Cretensis > [cap. 4]
Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, LIBER SEXTVS, , [cap. 3] <<< >>> [cap. 5]
[cap. 4] SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS
1 Interea per omnem insulam, postquam cognitum Helenam eo venisse, multi undique virile ac muliebre secus confluunt advenientes dinoscere, cuius gratia orbis paene omnis ad bellum conspiravisset. 2 Ibi inter cetera Menelaus perfert Teucrum expulsum patria civitatem apud Cyprum Salamina nomine condidisse. 3 Multa etiam apud Aegyptum miranda refert et Canopi gubernatoris sui, qui ubi morsu serpentium interierat, extructum magnificum monumentum. 4 Dein ubi tempus visum est, Mycenas navigat. 5 Ibi multa adversum Orestem molitur. 6 Ad postremum multitudine popularium cohibitus ab eo quod coeperat negotio restitit. 7 Inde placet cunctis Orestem super eo facinore causam dicere apud Athenienses, ubi Ariopagitarum iudicium severissimum per omnem Graeciam memorabatur. 8 Apud quos dicta causa iuvenis absolvitur. 9 Erigona quae ex Aegistho edita erat, ubi fratrem absolutum intellegit, victa dolore immodico laqueo interiit. 10 Menestheus liberatum Orestem parricidii crimine purgatumque more patrio cunctis remediis, quae ad oblivionem huiusmodi facinoris adhiberi solita erant, Mycenas remittit; ibique regnum ei concessum. 11 Dein transacto tempore accitu Idomenei Cretam venit neque multo post Menelaus. 12 Ibi multa in patruum severe per eum ingesta, quod sibi per dissensionem popularium multimodis periclitanti ipse etiam insidiatus esset. 13 Ad postremum intercessu Idomenei uterque conciliatus sibi Lacedaemona discedit. 14 Ibi Menelaus, sicuti convenerat, Hermionam in matrimonium Oresti despondit.