monumenta.ch > Dictys Cretensis > [cap. 2]
Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, LIBER SEXTVS, , [cap. 1] <<<     >>> [cap. 3]

[cap. 2] SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Per idem tempus Oeax Naupli filius, Palamedis frater cognito Graecos ad suos remeare Argos venit, ibi Aegialen atque Clytemestram falsis nuntiis adversum maritos armat praedicto ducere eos secum ex Troia uxores praelatas his. 2  Praeterea addere ea, quis mobili suasu natura muliebre ingenium magis adversum suos incenderetur. 3  Itaque Aegiale advenientem Diomedem per cives aditu prohibet. 4  Clytemestra per Aegisthum adulterio sibi cognitum Agamemnonem insidiis capit eumque interficit. 5  Brevique denupta adultero Erigonen ex eo edit. 6  Interim Talthybius Orestem Agamemnonis filium manibus Aegisthi ereptum Idomeneo, qui apud Corinthum agebat, tradit. 7  Eo Diomedes expulsus regno et Teucrus prohibitus Salamina a Telamone, scilicet quod fratrem insidiis circumventum non defendisset, conveniunt. 8  Interim Menestheus cum Aethra Pitthei et Clymena filia eius ab Atheniensibus recipitur, Demophoon atque Acamas foris manent. 9  Ceterum ubi plures eorum, qui mare insidiasque suorum evaserant, apud Corinthum fuere, cavent, uti iuncti inter se singula adgrederentur regna belloque aditum ad suos patefacerent. 10  Eam rem Nestor prohibet suadens temptandos prius civium animos neque committendum, uti per seditionem Graecia omnis intestinis discordiis corrumperetur. 11  Neque multo post cognoscit Diomedes in Aetolia ab his, qui per absentiam eius regnum infestabant, Oeneum multimodis adflictari. 12  Ob quae profectus ad ea loca omnes, quos auctores iniuriae reppererat, interficit metuque omnibus circum locis iniecto facile ab suis receptus est. 13  Inde per omnem Graeciam fama orta suos quisque reges accipiunt summam in his, qui apud Troiam bellaverant, virtutem neque in resistendo cuiusquam vires idoneas existimantes. 14  Ita nos quoque cum Idomeneo rege Cretam patrium solum summa gratulatione civium remeavimus.