monumenta.ch > Dictys Cretensis > PROLOGVS
Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, EPISTVLA <<<    

PROLOGVS SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS SHOW TRANSLATION LINKS

1  Dictys, Cretensis genere, Gnoso civitate, isdem temporibus, quibus et Atridae, fuit, peritus vocis ac litterarum Phoenicum, quae a Cadmo in Achaiam fuerant delatae. 2  Hic fuit socius Idomenei, Deucalionis filii, et Merionis ex Molo, qui duces cum exercitu contra Ilium venerant, a quibus ordinatus est, ut annales belli Troiani conscriberet. 3  Igitur de toto bello novem volumina in tilias digessit Phoeniceis litteris. 4  Quae iam reversus senior in Cretam praecepit moriens, ut secum sepelirentur. 5  Itaque, ut ille iusserat, memoratas tilias in stagnea arcula repositas eius tumulo condiderunt. 6  Verum secutis temporibus, tertio decimo anno Neronis imperii, in Gnoso civitate terrae motus facti cum multa, tum etiam sepulchrum Dictys ita patefecerunt, ut a transeuntibus arcula viseretur. 7  Pastores itaque praetereuntes cum hanc vidissent, thesaurum rati sepulchro abstulerunt. 8  Et aperta ea invenerunt tilias incognitis sibi litteris conscriptas continuoque ad suum dominum, Eupraxidem quendam nomine, pertulerunt. 9  Qui agnitas, quaenam essent, litteras Rutilio Rufo, illius insulae tunc consulari, obtulit. 10  Ille cum ipso Eupraxide ad Neronem oblata sibi transmisit existimans quaedam in his secretiora contineri. 11  Haec igitur cum Nero accepisset advertissetque Punicas esse litteras, harum peritos ad se evocavit. 12  Qui cum venissent, interpretati sunt omnia. 13  Cumque Nero cognosset antiqui viri, qui apud Ilium fuerat, haec esse monumenta, iussit in Graecum sermonem ista transferri, e quibus Troiani belli verior textus cunctis innotuit. 14  Tunc Eupraxidem muneribus et Romana civitate donatum ad propria remisit. 15  Annales vero nomine Dictys inscriptos in Graecam bibliothecam recepit,quorum seriem, qui sequitur, textus ostendit.