monumenta.ch > Dictys Cretensis > EPISTVLA
>>> Dictys Cretensis, Ephemeris belli Troiani, PROLOGVS

EPISTVLA SHOW TRANSLATION LINKS

1  (L.) SEPTIMIVS Q. ARADIO RVFINO SALVTEM Ephemeridem belli Troiani Dictys Cretensis, qui in ea militia cum Idomeneo meruit, primo conscripsit litteris Punicis, quae tum Cadmo et Agenore auctoribus per Graeciam frequentabantur. 2  Deinde post multa saecula collapso per vetustatem apud Gnosum, olim Cretensis regis sedem, sepulchro eius, pastores cum eo devenissent, forte inter ceteram ruinam loculum stagno affabre clausum offendere ac thesaurum rati mox dissolvunt. 3  Non aurum neque aliud quicquam praedae, sed libros ex philyra in lucem prodierunt. 4  At ubi spes frustrata est, ad Praxim dominum loci eos deferunt, qui commutatos litteris Atticis, nam oratio Graeca fuerat, Neroni Romano Caesari obtulit, pro quo plurimis ab eo donatus est. 5  Nobis cum in manus forte libelli venissent, avidos verae historiae cupido incessit ea, uti erant, Latine disserere, non magis confisi ingenio, quam ut otiosi animi desidiam discuteremus. 6  Itaque priorum quinque voluminum, quae bello contracta gestaque sunt, eundem numerum servavimus, residua de reditu Graecorum quidem in unum redegimus atque ita ad te misimus. 7  Tu, Rufine mi, ut par est, fave coeptis atque in legendo Dictym ...