monumenta.ch > Chalcidius > 2
Chalcidius, Platonis Timaeus, PARS PRIMA TIMAEI PLATONIS <<<
PARS SECUNDA TIMAEI PLATONIS SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Et iam fere cuncta prouenerant usque ad genituram temporis ad germanam composita similitudinem exempli et ueritatis suae, nisi quod nondum hic mundus cuncta continebat animalia perinde ut intellegibilis, ad cuius aemulationem fiebat. 2 Hoc igitur quod deerat addebat opifex deus; atque ut mens, cuius uisus contemplatioque intellectus est, idearum genera contemplatur in intellegibili mundo, quae ideae sunt illic animalia, sic deus in hoc opere suo sensili diuersa animalium genera statuit esse debere constituitque quattuor, primum caeleste plenum diuinitatis, aliud deinde praepes aeriuagum, tertium aquae liquoribus accommodatum, quartum quod terrena soliditas sustineret. 3 Et diuini quidem generis ex parte maxima speciem ignis serena claritudine perpolibat, ut propter eximium splendorem nitoremque uidentibus esset uisurisque uenerabilis. 4 Figuram porro eius figurae mundi intellegibilis accommodans indeclinabiliter euenustabat totumque eum posuit in gremio prudentiae caeli undique ineffabilis pulchritudinis ornamentis stipans eum et conuegetans ad aeternitatem, motumque eius circulis conuenientem et pro cuiusque natura commentus est, alterum circum se perque eandem orbitam semper obeuntem eademque semper deliberantem ac de isdem ratiocinantem, alterum uero talem, qui semper ultra procedere gestiens eiusdem atque immutabilis naturae coercitione intra obiectum eius rotabundus teneretur quinque illis erraticis et contrariis sibi inuicem prohibitis motibus, ut uterque circulus esset in optimo beatissimoque agitationis statu. 5 Qua ex causa facti sunt summa diuinitate praediti omnes illi ignes siderei, qui nullos errores exorbitationesque patiuntur proptereaque in semet ipsos conuertuntur aeterno circuitu. 6 At uero alii uagi palantesque ignes erroris causam habent eam, cuius in superioribus habita commemoratio est. 7 Terram uero matrem et altricem omnium terrenorum animantium constrictam limitibus per omnia uadentis et cuncta continentis poli diei noctisque custodem locauit, antiquissimam et eximiae dignitatis deam ex eorum numero qui intra mundi ambitum continentur deorum. 8 Stellarum uero choreas et alterius applicationes ad alteram uariosque gyros, quos edunt admirabili uenustate iuxta ambitus circulorum, reditusque et anfractus ad eas sedes ex quibus progressae sunt, accessus etiam et recessus, cumque contiguae sibi inuicem fiunt, quales ex contagione sua condiciones accipiant quamque et cuius modi nanciscantur qualitatem ex uaria designatione, cumque - quod aliquanto interuallo temporis fieri solet - certae stellae mersae ac latentes operiuntur, quae significent et mox aut aliquanto post futura portendant, uel cum insolitis horis curriculisque temporum rursus emergunt et apparent, quantos denuntient metus his qui rationem motus earum intellegere possunt, cunctaque huius modi ratione atque orationibus persequi nihil agentis ac frustra laborantis est, maxime cum motus earum descriptioque sit a uisu atque oculis disputantis remota. 9 Quapropter ea quae de sideribus uisibilibusque diuinis potestatibus dicta sunt satis superque dicta finem habeant suum. 10 At uero inuisibilium diuinarum potestatum quae daemones nuncupantur praestare rationem maius est opus quam ferre ualeat hominis ingenium; igitur compendium ex credulitate sumatur. 11 Credamus ergo his qui apud saeculum prius, cum ipsi cognationem propinquitatemque diuini generis praeferrent, de natura deorum maiorum atque auorum deque genituris singulorum aeterna monumenta in libris posteritati reliquerunt. 12 Certe deorum hliis aut nepotibus non credi satis inreligiosum; quamuis incongruis nec necessariis probationibus dicant, tamen, quia de domesticis rebus pronun tiant, credendum esse merito puto. 13 Sit igitur nostra quoque credulitas comes asseuerationi priscorum uirorum, quod Terrae Caelique filii sint Oceanus et Tethys, horum porro Saturnus et Rhea et Phorcus, Saturni porro et Rheae proles Iupiter et Iuno et caeteri qui sunt in ore hominum ac mentibus et de quorum fraternitate fama celebratur; atque ex his alii nati sunt qui dii putantur. 14 His igitur omnibus, qui uel uidentur in conuexis caelestibus flammanti corpore uel non uidentur, natis atque altis diuinitatemque obtinentibus conditor uniuersitatis deus obseruanda iubet sancitque oratione tali: "Dii deorum quorum opifex idem paterque ego, opera siquidem uos mea, dissolubilia natura, me tamen ita uolente indissolubilia, omne siquidem quod iunctum est natura dissolubile, at uero quod bona ratione iunctum atque modulatum est dissolui uelle non est dei. 15 Quapropter, quia facti generatique estis, immortales quidem nequaquam nec omnino indissolubiles, nec tamen umquam dissoluemini nec mortis necessitatem subibitis, quia uoluntas mea maior est nexus et uegetatior ad aeternitatis custodiam quam illi nexus uitales ex quibus aeternitas uestra coagmentata atque composita est. 16 Iubendi ergo quod iubeo causa haec est: Tria etiamnunc mortalia genera desunt uniuersitati quibus carens uniuersa res perfectione indigebit. 17 Erit porro imperfecta, si uniuersa mortalia genera intra conseptum suum minime continebit. 18 Oportet autem, si erit mundus perfectus futurus proueniet porro hoc idem uirtute auctoritatis meae - esse plenam uniuersi generis substantiam, quo animalibus singulis suppeditato uiuendi uigore ea quae sunt meliora proximam diuinitati fortunam dignitatemque sortiantur. 19 Quapropter, ut et mortalia sint et uniuersa res non indigeat perfectione sed sit tota atque uniuersa uere, iubeo aggrediamini secundum naturam mortalium generum institutionem. 20 Imitantes ergo meam iuxta effectum uestrum sollertiam ita instituite atque extricate mortalia ut, quibus consortium diuinitatis et appellationis parilitas competit, diuina praeditum firmitate fingatis; erit uero tale quod uobis obsequi iustitiamque colere prospexeritis. 21 Huiusego uniuersi generis sementem faciam uobisque tradam; uos caetera exequi par est, ita ut immortalem caelestemque naturam mortali textu extrinsecus ambiatis iubeatisque nasci cibumque prouideatis et incrementa detis ac post dissolutionem id faenus quod credideratis facta secessione animi et corporis recipiatis". 22 Haec dixit et demum reliquias prioris concretionis, ex qua mundi animam commiscuerat, in eiusdem crateris sinum refundens eodem propemodum genere atque eadem ratione miscebat, nec tamen eadem exoriebatur puritas serenitasque prouentuum nec tam immutabilis perseuerantiae sed secundae ac tertiae dignitatis; coagmentataque mox uniuersae rei machina delegit animas stellarum numero pares singulasque singulis comparauit easdemque uehiculis competentibus superimpositas uniuersae rei naturam spectare iussit legesque immutabilis decreti docuit ostendens, quod prima quidem generatio uniformis in omnibus eiusdemque ordinis esset futura, ne cui competens iustum aliqua ex parte a se minueretur. 23 Oportebat porro satas eas certis legitimisque temporum uicibus piae nationis animalium quaeque praeter caeteras animantes deum suspiciant afferre frugem, esse autem naturam hominis geminam, cuius quod melius sit genus censendum fore uiri nomine. 24 Cumque necessitate decreti corporibus inserentur corporeaque supellex uarie mutabitur quibusdam labentibus et aliis inuicem succedentibus membris, primo quidem sensum ex uiolentis passionibus excitari, post quem mixtam ex uoluptate tristitiaque cupidinem nasci, tum uero metum atque iracundiam caeterasque pedissequas earum perturbationes diuerso affectu pro natura sua permouentes; quas quidem si frenarent ac subiugarent, iustam his lenemque uitam fore, sin uincerentur, iniustam et confragosam. 25 Et uictricibus quidem ad comparis stellae contubernium sedemque reditum patere acturis deinceps uitam ueram et beatam, uictas porro mutare sexum atque ad infirmitatem naturae muliebris relegari secundae generationis tempore; nec a uitiis intemperantiaque desciscentibus tamen poenam reiectionemque in deteriora non cessare, donec instituto meritisque congruas immanium ferarum induant formas, pausamque malorum non prius fore quam consecuta eas rata et eadem semper uolucris illa mundi circumactio cuncta earum uitia ex igni et aqua terraque et aere contracta omnemque illuuiem deterserit inconsultis et immoderatis erroribus ad modum rationis temperiemque redactis, quo positis sordibus expiatae purificataeque demum ad antiqui uultus honestatem pertingere mereantur. 26 Quibus cunctis fatalium legum promulgationibus in istum modum patefactis et expositis, ne qua penes se deinceps ex reticentia noxae resideret auctoritas, sementem fecit eius modi deus, ut partim in terra, partim in luna generis humani iacerentur exordia, partim in caeteris quae instrumenta sunt temporis. 27 Ea porro officia quae sementem sequuntur factis a se diis iniunxit, ut dixeram, maximeque formandorum corporum curam mortalium; ac si qua pars etiam tunc hominis animae residua superesset, cuius constitutioni nauanda opera uideretur, caeteraque omnia consequenter aggrederentur hortatus est, quae operis perfectio rerumque ordo deposceret proque uiribus eniterentur, ut quam optime mortalis natura regeretur exceptis improsperitatibus, quarum esset auctoritas et causa penes ipsos. 28 Quibus in istum modum digestis omnibus cum in proposito rerum creator maneret, intellegentes iussionem patris filii iuxta mandatam informationem immortali sumpto initio mortalis animantis ex mundi materiis igni terraque et aqua cum spiritu faenus elementarium mutuati, quod redderetur cum opus foret, ea quae acceperant conglutinabant non isdem quibus ipsi nexibus, sed aliis ob incomprehensibilem breuitatem inuisibilibus gomphis. 29 Itaque apparata materia circuitus immortalis animae circumligabant inriguo fluidoque corpori; circuitus porro ut torrenti rapido defluoque obligati neque tenebant neque tenebantur, sed ita ui ferebant et inuicem ferebantur, ut totum quidem animal moueretur, praecipiti tamen et inordinata iactatione, quippe cum sex sine ratione raptaretur motibus, ultro citro, dextrorsum sinistrorsum et item sursum deorsumque pergens atque oberrans. 30 Immenso quippe inrigante et immoderate effluente gurgite, ex quo cibus et alimenta comparabantur, multo maior extrinsecus turba conflicta tioque uexabat, cum corpus aliquod in raptatu incurrisset ignis offensionem uel etiam terrenam complosionem, similiter aquae lubricas uiolentasque uentorum procellas hisque interpellationibus omnibus per corpus ad animam commeantibus stimulate mens aestuaret; qui quidem aestus propterea et initio et nunc usque sensus cognominantur. 31 Maximos uiolentosque motus cientes cum naturali deriuatione iugiter et sine intermissione effluente circuitus animae quasi quibusdam turbinibus simul quatiunt, ilium quidem prouidum eius consultumque motum, scilicet eiusdem circuli, cuius est orbiculata circumuolutatio, statuentes et contra quam illa mouetur operantes imperiumque eius respuentes, at uero diuersi circuli diuersis motibus incertisque famulantes usque adeo ut - quia limites duplicis illius et triplicis quantitatis et item interualla terna per utrumque latus epitritorum sescuplorumque et epogdoorum medietatibus confirmata dissolui a nullo quam ab eo solo qui iunxerat poterant omni tamen iactationis genere diuexarent aduersis sibi inuicem motibus animam, totem eius substantiam diuerse distrahentes, ut una quidem feratur cum confirmationis suae nexibus, uerum sine ratione utpote discordantibus motibus et deprauante rectum iter sensuum illecebra. 32 Propterea uarias inclinationes existere obliquae, contraries et item resupinis casibus similes, ut si quis naturalem memoris regionem mutans caput pro pedibus solo figat, pedes in altum pro capite sustollat; tune, opinor, tam eius qui patitur quam eorum qui spectant dextrae quidem parses sinistrae, sinistrae uero dextrae uidentur inuicem. 33 Id ipsum animae quoque circuitus patiuntur proptereaque errant in eiusdem diuersique generis contemplatione, cum quod diuersum idem, et quod est idem diuersum imbecillitate discer nendi autumant estque haec eorum plena erroris et falsitatis opinio orta ex deprauatione sensuum nec habet ullum certum ducem talis peragratio; cumque extra positi sensus pulsauerint animam uehementius omnemque eam possederint, tunc illa subiugata et seruiens pontificium aliquod potestatemque retinere falso putatur eademque passionibus aegra et initio, cum incorporata est, et quamdiu perinde afficietur amens erit. 34 At postquam incrementi nutricationisque tenui iam riuo meatus effluet animaeque circuitus tranquilliore motu uiam suam peragent processuque temporis sedatiores erunt, utpote qui a naturae suae competenti motu minime exorbitent, facile iam diuersae naturae uitia bonitatemque et honestatem semper eiusdem cum alterius appetitu, alterius uero detestatione secernent hominemque ita institutum plena et incolumi prudentia tuebuntur. 35 Ac si ad hunc statum accedat auxiliatrix eruditionis honestae moderationisque diligentia, immunis omni perturbatione atque aegritudine ducet aeuum; si negleget, claudum iter uitae serpens cum familiari demum stultitia reuocabitur ad inferna. 36 Sed haec quidem nouissime prouenient meritis iam uitae locatis; nunc uero diuinae prouidentiae spectari pensum conuenit ex membrorum rationabili conformatione, quae suscipiendo uitali uigori caelestis apparabat prospicientia. 37 Principio figuram capitis diuinae potestates, quibus informandi corporis erat officium concreditum, ex mundi figura mutuatae teretem globosamque finxerunt eidemque duos circuitus uenerandae diuinitatis innexuerunt. 38 Est autem caput praeter caeterum corpus honoratius et optimati quadam eminentia; cui reliqua membra dominanti parent atque obsequuntur iure meritoque subiecta, ne sine sede humiliter in imo plane iacens asperas, cum moueretur, terrenarum lacunarum offensiones procliuitatis et item decliuitatis incurreret, maxime cui esset necesse cuncta motuum genera experiri. 39 Hac igitur de causa uehiculo corporis utpote arx sustinetur. 40 Addita est crurum quoque et brachiorum porrigibilis et flexuosa substantia, ut tenendi omittendi progrediendi resistendique usus ex arbitrio praesto foret eminente diuino capitis gestamine. 41 Progrediendi porro commodius officium quam recedendi rata diuina mens ire ulterius mage quam recessim uoluit moueri; priores quoque corporis partes meliores posterioribus iudicans in homine primo omnium e regione certa capitis personam subdidit uultus eamque appellauit faciem eidemque instrumenta quae adminicularentur prouidis animae motibus assignauit. 42 E quibus primi luciferi oculorum orbes coruscant hac de causa dati. 43 Duae sunt, opinor, uirtutes ignis, altera edax et peremptoria, altera mulcebris innoxio lumine. 44 Huic igitur, ex qua lux diem inuehens panditur, domesticum et familiare corpus oculorum diuinae potestates commentae sunt, intimum siquidem nostri corporis ignem, utpote germanum ignis perlucidi sereni et defaecati liquoris, per oculos fluere ac demanare uoluerunt, ut per leues congestosque et tamquam firmiore soliditate probatos orbes luminum, quorum tamen esset angusta medietas subtilior, serenus ignis per eandem efflueret medietatem. 45 Itaque cum diurnum iubar applicat se uisus fusioni, tunc nimirum incurrentia semet inuicem duo similia in unius corporis speciem cohaerent, quo concurrunt oculorum acies emicantes quoque effluentis intimae fusionis acies contiguae imaginis occursu repercutitur. 46 Totum igitur hoc similem eandemque sortitum passionem et ob indifferentem similitudinem eiusdem passionis effectum, cum quid aliud tangit uel ipsum ab alio tangitur, tactuum motu diffundens se per omne corpus perque corpus usque ad animam porrigens sensum efficit qui uisus uocatur. 47 At postquam in noctem discesserit cognatus ignis, desertum lucis eius auxilio consortioque uelut uiduatum hebet, ut quippe ad dissimile procedens, proptereaque immutatum extinguitur nullam habens cum proximo tunc aere naturae communicationem, utpote splendore ignis carenti, uidereque desinit factum illecebra somni. 48 Etenim diuinae potestates salubre oculis tegmen palpebrarum machinatae sunt, quibus obductis uis illa ignis intimi coniuentia tegminis coercetur compressaque fundit se per membra mollitisque et relaxatis conualescit quies. 49 Quae cum est uehementior motuum reliquiis, cuius modi erunt et quibus in locis reliquiae, talia pariaque somniorum simulacra nascentur eorumque expergefactos quoque memoria comitabitur. 50 At uero simulacrorum quae in speculis oboriuntur, umbrarum etiam quae in humida cernuntur superficie, facilis assecutio est, siquidem utriusque ignis tam intimi quam extra positi concursu incidente in tersam aliquam leuemque materiae superficie in formatique in multas et uarias liguras simulacra ex leuigati corporis conspectu resultant. 51 Dextrae porro partes quae sunt sinistrae uidentur in isdem speculis insolito quodam more, propterea quod dextris partibus uisus contra sinistram partem speculi, sinistris item contra dextram positis, motu facto corporis ex aduerso partis eius unde motus fit gesticulatur motus imago. 52 At uero dextrae corporis partes dextrae ita ut sunt in speculis quoque sinistraeque item sinistrae uidentur, cum ex coitu uisus et splendoris e speculo corpulentior conglobata imago recidet; quod fit, quotiens teres speculi serenitas hinc inde tumidioribus et prouectis in molem lateribus dextram uisus partem in laeuam speculi, laeuam item in dexteriora deiecit. 53 Cuius speculi demum si talis facta erit conuersio, ut elatiores illae partes altera superior altera inferior locentur, resupini uultus apparebunt uidentis splendore luminis e superiore margine cum summis oris partibus et ipso capite ad inferiora deiectis, similis porro ut mento genisque ad superiora sublatis. 54 Qui quidem sensus famulantur actibus opificis dei summam optimamque et primariam speciem molientis, sed uulgo per semet ipsos sentire existimantur et agere aliquid, ut si quis non opifici sed serrae uel asciae tribuat effecti operis auctoritatem, cum a se plurimum distent causae et ea quae causam sequuntur. 55 Licet enim corporea sint fundamenta omnium sensuum, quod tamen sentit, alienum a natura corporis, excipit sensus puro et incorporeo uigore; quippe corpora frigus et calorem, astrictionem et relaxationem recipiunt, non sentiunt nec uero rationem intellectumque in rebus ratione prudentiaque agendis sciunt, sed quod ex omnibus quae sunt intellectum prudentiamque habet, sola anima. 56 Hoc porro inuisibile, at uero ignis et aqua caeteraeque materiae uisibi]ia sunt corpora. 57 Oportet autem intellectus et disciplinae amatorem prudentissimae naturae principalem causam, non adminicula causae principalis inquirere, illas uero, quae ab aliis motae mouent alias, secundas existimandum. 58 Nobis quoque igitur in eundem modum faciendum est et de utroque causarum genere disserendum, sed separatim quidem de optimis, quae cum intellectu prudentiaque cuncta honesta et bona moliuntur, seorsum uero de his quae mente prudentiaque cassae temere et ut libet confusa et inordinata quae faciunt relinquunt. 59 Et de oculorum quidem ministerii causa, ob quam nacti sunt eam quam habent uirtutem, satis dictum, de praecipua tamen utilitate operis eorum mox erit aptior disserendi locus. 60 Visus enim iuxta meam sententiam causa est maximi commodi plerisque non otiose natis atque institutis ob id ipsum quod nunc agimus; neque enim de uniuersa re quisquam quaereret nisi prius stellis sole caeloque uisis. 61 At nunc diei noctisque insinuata nobis alterna uice menses annorumque obitus et anfractus nati sunt eorumque ipsorum dinumeratio et ex dinumeratione perfectus et absolutus extitit numerus, tum temporis recordatio, quae naturam uniuersae rei quaeri docuit curamque inuestigationis iniecit mentibus, quasi quoddam seminarium philosophiae pangens, quo bono nihil umquam maius ad hominum genus diuina munificentia commeauit. 62 Hoc igitur maximum beneficium uisus oculorumque esse dico; minora alia praetereo quibus qui a philosophia remoti sunt carentes debiles caecique maestam uitam lugubremque agunt. 63 Nobis uero causa dicenda demonstrandaque uidetur diuini muneris quod prouidentia commenta est salubriter hactenus: deum oculos hominibus idcirco dedisse, ut mentis prouidentiaeque circuitus, qui fiunt in caelo, notantes eorum similes cognatosque in usum redigerent suae mentis, circuitusque animae, qui animaduersiones seu deliberationes uocantur, quam simillimos efficerent diuinae mentis prouidis motibus placidis tranquillisque, perturbatos licet, confirmatoque ingeneratae rationis examine, dum imitantur aplanem mundi intellegibilis circumactionem, suae mentis motus erraticos corrigant. 64 Eadem uocis quoque et auditus ratio est ad eosdem usus atque ad plenam uitae hominum instructionem datorum, siquidem propterea sermonis est ordinata communicatio, ut praesto forent mutuae uoluntatis indicia; quantumque per uocem utilitatis capitur ex musica, totum hoc constat hominum generi propter harmoniam tributum. 65 Harmonia uero, id est modulatio, utpote intentio modificata, cognatas et uelut consanguineas habens commotiones animae nostrae circuitionibus, prudenter utentibus Musarum munere temperantiaeque causa potius quam oblectationis satis est commoda, quippe quae discrepantes et inconsonantes animae commotiones ad concentum exornationemque concordiae Musis auxiliantibus reuocet; rhythmus autem datus ut medela contra illepidam numerorumque et modorum nesciam gratiaeque expertem in plerisque naturam. 66 Nunc quoniam cuncta exceptis admodum paucis executi sumus, quae prouidae mentis intellectus instituit, oportet de illis etiam, quae necessitas inuehit, dicere, mixta siquidem mundi sensilis ex necessitatis intellegentiaeque coetu constitit generatio dominante intellectu et salubri persuasione rigorem necessitatis assidue trahente ad optimos actus. 67 Itaque uicta et parente prouidis auctoritatibus necessitate prima rerum mundique exordia constiterunt. 68 Si quis ergo uere iuxtaque meram fidem mundi huius institutionem insinuaturus erit, hunc oportet erraticae quoque causae speciem demonstrare. 69 Quod ita demum commode fiet, si ad eorum quae erroribus implicant originem facto recursu, perinde ut in his quae ex mente sunt fecimus, genituram substantiamque eorum ab exordio retexamus naturamque ignis et terrae, caeterarum item materiarum, ex quibus mundi sensilis coagmentata molitio est, consideremus nec naturam modo ueram illam ueterem, quae fuit ante concretionem, sed antiquas etiam ipsorum elementorum perpessiones. 70 Nullus quippe ad hoc usque tempus genituram eorum indicauit, sed tamquam scientibus, quid sit ignis et caetera, sic loquimur et dicimus initia uniuersitatis, cons tituentes ea quae ne syllabarum quidem locum uicemque pro ueri examinis ratione obtinent. 71 Nostra igitur haec est professio nihil ad praesens de uniuersitatis uel initio uel initiis, ut quidam putant, esse dicendum, non quo sit ullum impedimentum praeter inextricabilem difficultatem, sed quod ita instituto sermone sit impossibile admodum perueniri ad explanationem rei. 72 Neque igitur uos id expectetis nec ego mihi persuadeam posse me tantum et tanti oneris sustinere. 73 Atque illud potius obseruabo, quod initio sermonis precario petiui, in rebus imaginariis procliuibusque ad fallendum rationibus rerum earundem uerisimilibus assertionibus imaginariisque contentus sim initia singulorum et uniuersorum originem pandens. 74 Deum ergo etiam nunc auxiliatorem inuocabimus ante auspicium dictionis, liberatorem ex turbida et procellosa coepti sermonis iactatione. 75 Erit ergo initium tale demum uniuersae imaginariae rei, eademque magnificentius diuidetur. 76 Etenim tunc duae modo species ueniebant in diuisionem, at nunc tertium quoque aliud oborietur genus. 77 Quippe in prioribus duo nobis satis abunde sufficere uidebantur, unum perpetuum carens generatione exemplaris eminentiae, alterum simulacrum et imago eius aeternitati propagata secundae generationis idque uisibile. 78 At uero tertium tunc quidem minime diuisimus; at nunc impositura nobis necessitatem ratio uidetur ire obuiam manumque conserere aduersum inexpugnabilem omni ratione et omni eloquio fraudem crassis tenebris inuolutam. 79 Quam igitur eius uim quamue esse naturam putandum est? Opinor, omnium quae gignuntur receptaculum est, quasi quaedam nutricula. 80 Atque hoc quod de ea dicitur uerum est quidem, sed dicendum uidetur paulo apertius; est tamen arduum eo magis, quod praeconfundi mentis aciem necesse est et aestuare tam de igni quam de caeteris materiis, qui magis aquam iure aquam dici putarique oporteat quam terram, cum nulla sit certa et stabilis proprietas corporum quae cuiusque indicet naturalem germanitatem. 81 Principio ut de aqua, cuius modo fecimus mentionem, ordiamur: cum astringitur in glaciem, certe saxum terrenaeque soliditatis corpus et minime fusile apparet, eadem haec ignita et diffluens discretaque uarie in humorem, spiritum et aereas auras dissoluitur; aer porro exustus ignem creat rursumque extinctus ignis aera corpulentior factus instituit, aer item crassior factus in nubes nebulasque concrescit, quibus elisis et expressis pluuiae stagnorumque et fontium largitas demumque ex aqua terrenae moles aggerantur. 82 Atque ita circuitu quodam uires fomentaque generationis corporibus inuicem sibi mutuantibus nec in una eademque forma perseuerantibus quae tandem erit certa eorum et a cunctatione semota comprehensio? Nulla certe. 83 Quapropter de cunctis huius modi mutabilibus ita est habendum: hoc quod saepe alias aliter formatum nobis uidetur et plerumque iuxta ignis effigiem non est, opinor, ignis sed igneum quiddam, nec aer sed aereum, nec omnino quicquam uelut habens ullam stabilitatem. 84 Denique ne pronominibus quidem ullis signanda sunt quibus in demonstratione uti solemus, cum dicimus 'hoc, uel'illud,; fugiunt enim nec expectant eam appellationem quae de his tamquam existentibus habetur. 85 Igitur ignem quoque eum esse uere putandum, qui semper idem est, et omne cuius proprietas manet. 86 At uero id, in quo fieri singula haec uidentur et demum dissolui pereuntiaque ad alias inde transire formas, solum illud appellandum puto certo pronomine recte quippe de eo dici posse 'hoc' uel 'illud' - porro quod recipit qualitatem uel etiam uerti potest in contrarias qualitates calidum dici uel candidum, proprioque et certo nomine appellari quod sit incertum et mutabile minime conuenire. 87 Sed, opinor, apertius etiamnunc de eodem erit dissertare conandum. 88 Si quis enim cunctas formas figurasque ex una eademque auri materia fictas iugiter et sine intermissione in alias atque alias reformet, tunc, si quis electa qualibet una figura quaerat quae sit, opinor posse firme et diligenter ac sine reprehensione responderi aurum illud esse nec addere trianguli cylindriue cuiusue alterius uidebitur. 89 Eadem et consimilis ratio difficultasque in ea natura, quae cuncta recipit corpora, reperitur. 90 Haec quippe minime recedit ex condicione propria; recipit enim cuncta nec ullam ex isdem formam trahit, et cum uelut intra gremium eius formentur quae recipiuntur, ipsa informis manet estque usus eius similis molli cedentique materiae, in quam imprimuntur uaria signacula, moueturque et conformatur omnimode ab introeuntibus, ipsa nec formam nec motum habens ex natura sua. 91 Quae uero ingrediuntur, formas mutant aliasque alia et diuersa cernuntur, eademque quae introeunt et egrediuntur simulacra sunt uere existentium rerum miro quodam uixque explicabili modo formata ab isdem uere existentibus rebus, quem ad modum mox demonstrare nitemur pro uiribus. 92 At uero nunc trinum genus animo sumendum est: quod gignitur, item aliud in quo gignitur, praeterea tertium ex quo similitudinem trahit mutuaturque quod gignitur. 93 Decet ergo facere comparationem similitudinemque impertiri illi quidem quod suscipit matris, at uero unde obuenit patris, illi autem naturae quae inter haec duo est prolis. 94 Simul ita intellegendum, fieri non posse, ut una existat facies, quae omnes rerum omnium formas uultusque contineat uariaque corporis undique ora demonstret, nisi subiecto prius informi aliquo corporum gremio, perinde ut quae in picturis substernitur infectio decolor ad colorum lumina subuehenda. 95 Etenim si erit alicuius eorum quae in se recipit simile receptaculum, cum quid obueniet dissimile his quibus simile est, discordabit, opinor, uultus eius cum introgressi corporis uultu nullamque exprimet similitudinem. 96 Ex quo fit, ut receptaculi sinus nullam propriam naturaliterque expressam habeat figuram proptereaque informis intellegatur omni quippe forma carens, ut qui odora pigmenta conficiunt ante omnia curant, ut nullius sint odoris proprii quae condientur, susceptura uidelicet humidos sucos odoraminum, et qui materiis mollibus impressionique cedentibus insignire formas aliquas uolunt, pure leuigatas apparant nec ullam omnino formam in apparata leuigatione apparere patiuntur; sic ei, quod omnibus rerum omnium formis et figuris aeternae uitae mansurisque per saecula recte insignietur, nulla omnino propria species falsa opinione tribuenda est. 97 Ideoque facti generati uisibilis animalis matrem corporeaeque substantiae receptaculum neque terram neque aquam nec uero ignem uel aera nec quicquam aliud, quod ex his creatum est, nec uero ex quibus haec ipsa subsistunt appellandum, sed inuisibilem potius speciem quandam et informem capacitatem mira quadam et incomprehensibili ratione inter nullam et aliquam substantiam nec plane intellegibilem nec plane sensibilem positam, sed quae ex his quae in ea commutantur intellegi tamen posse uideatur. 98 Ignis quidem pars eius ignita, humectata uero pars eiusdem aqua, si modo expertis rei pars ulla dici potest; terra quoque et aer ratione illa, si forte qua simulacra eorum recipit in se, de quibus singulis huius modi tractatus instituendus uidetur: estne aliquis ignis seorsum positus et incommunicabilis, item caeterae species, quas concipientes mente dicimus semper separatas a coetu corporearum specierum fore archetypa exemplaria rei sensilis, an haec sola sunt quae uidentur quaeque corporis intentione sentimus, nec praeter haec ulla sunt uspiam, sed frustra praesumitur esse intellegibiles species, quarum sint imagines sensiles, easque nihil aliud esse quam uerba? Quod quidem neque inexaminatum relinqui placet nec ad prolixum natura sua tractatum minime pertinens ad rem uerborum agmen addendum; at uero si quis amplae rei finis disceptationem compendio: dirimet, hunc certe asciscere operae pretium facientis est. 99 Ipse igitur, quid de hac re sentiam, dicam. 100 Si intellectus itemque uera opinio duae res sunt, necesse est haec ipsa per semet esse intellectu potius quam sensibus assequenda; sin uero, ut quibusdam uidetur, uera opinio ab intellectu nihil differt, omnia quae corpore[a] sentimus certa habenda sunt. 101 Sed opinor duo esse dicendum, propterea quod utraque magna differentia distant, quippe quorum alterum doctrina nobis insinuet, alterum persuasionis assumptio, et alterum quidem semper cum ratione uera, porro sine ulla ratione alterum, item alterum nulla persuasione transducibile, alterum nutans, incertum semper et deriuabile. 102 Quid quod rectae opinionis omnis uir particeps, intellectus uero dei proprius et paucorum admodum lectorum hominum? Quod cum ita sit, fatendum est esse eius modi speciem semotam a sensibus in semet locatam sine ortu sine occasu, quae neque in se recipit quicquam aliunde neque ipsa procedit ad aliud quicquam, inuisibilem insensilem, soli mentis intentioni animaduersionique perspicuam; porro quod ab hoc secundum est, natiuum sensile sustentabile consistens aliquo in loco et rursum cum immutatione et interitu recedens, sensibus et opinione noscendum. 103 Tertium genus est loci, quod ne ad interitum quidem pertinet; sedem porro praebet his quae generantur, sed ipsum sine sensu tangentis tangitur, adulterina quadam ratione opinabile. 104 Denique cum id animo intuemur, patimur quod somniantes: putamus enim necesse esse, ut omne quod est in aliquo sit loco positum regionemque obtineat ullam, porro quod neque in terra neque in caelo sit minime existere. 105 Ob quam deprauationem itemque alias consanguineas ne in reputatione quidem et consideratione uere existentis uereque peruigilis naturae mente consistimus propter huius modi somnia, cum ne imaginari quidem ullam huius lubricae speciem formamque ualeamus; propriam quippe nullam habet et habere omnes uidetur, cum intra gremium eius conuersione ad aliud ex alio formae transfigurantur. 106 Idemque hoc in altero, inter aliquam et nullam substantiam positum, inuenitur suam nullam habet nec tamen nihil est , at enim uere existentium rerum assertio perspicua rationis luce firmatur docens, dum quidem erit hoc aliud itemque illud aliud, neutrum in neutro posse consistere nec simul idem unum et duo fieri. 107 Haec est meae quidem sententiae mens esse et ante mundi quoque sensilis exornationem fuisse tria haec: existens locum generationem. 108 Igitur generationis nutriculam humectatam modo, modo ignitam, terraeque item et aeris formas suscipientem caeterasque pedissequas passiones perpetientem omniformem uisu uideri; quod tamen priuatim neque similibus uiribus neque exaequatis potentiis instruatur, nihil esse eius aequale, sed undique uergentem et in pronum uel absonum praeponderantem agitari quidem materiis agitantibus inuicemque reciproco pulsu pulsare atque agitare materias. 109 Ex quo fluctu turbatas materias in diuersa raptari discernique a se, perinde ut quae in frumenti purgatione pistoriis instrumentis motu et excussione discerni uidemus, grauia quidem et solida seorsum, tenuia uero et leuia in aliam partem; sic illa quattuor uelut in euripo fluctuante iactari uel machina quadam facta ad motus ciendos dissimillima quaeque a dissimillimis plurimum, aliqua uero similitudine sociata nequaquam disparari proptereaque sedibus fuisse diuisa ante mundi scilicet exornationem. 110 Ac tunc quidem erat huius modi rationis expers rerum inordinata confusio, sed ubi cuncta redigi ad modum placuit, ignem primo terramque et aera atque aquam continuauit opifex deus, non talia ut nunc sunt, sed quae praeferrent elementorum uestigia in eo squalore ac deformitate qui apparet in his quibus diuina deest prospicientia; nunc uero singulis luce ac specie tributa numerus quoque illustratorum omnium genituram sequebatur pulchris omnibus ex non talibus quondam institutis. 111 Nunc iam ordinationem genituramque eorum singillatim demons trari conuenit nouo qui de m et inu sitato genere demon strationis, uerum uobis, qui omnes eruditionis ingenuae uias peragraueritis, neque incognito et ex leui admonitione perspicuo.
Chalcidius, Platonis Timaeus, PARS PRIMA TIMAEI PLATONIS <<<
monumenta.ch > Chalcidius > 2