monumenta.ch > Chalcidius > 1
Chalcidius, Platonis Timaeus, PRAEFATIO <<<     >>> PARS SECUNDA TIMAEI PLATONIS

PARS PRIMA TIMAEI PLATONIS SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  SOCRATES TIMAEUS HERMOCRATES CRITIAS SOCRATES. Unus duo tres; quartum e numero, Timaee, uestro requiro, ut, qui hesterni quidem epuli conuiuae fueritis, hodierni praebitores inuitatoresque ex condicto resideatis. 2  TIMAEUS. Languor eum repente, ut fit, ortus moratur. 3  Nec enim sponte se tali coetu tantaeque rei tractatu et communicatione fraudaret. 4  SOCRATES. Ergo tui et item horum erit officii complere id quod deest participis absentia. 5  TIMAEUS. Aequum postulas. 6  Denique enitemur omnes pro uiribus; neque enim fas est laute acceptos heri minoris tibi apparatus repraesentare conuiuium. 7  SOCRATES. Tenetis certe memoria praescriptam uobis a me tractatus normulam. 8  TIMAEUS. Partim tenemus; in quibus porro nutabit memoria, praesens ipse in tempore suggeres. 9  Immo, nisi erit molestum, breuiter ab exordio dicta demum retexe, quo digestus ordo solidetur. 10  SOCRATES. Ita fiet. 11  Cardo, nisi fallor, disputationis hesternae res erat publica, qualis mihi quibusque institutis et moribus ciuium uideretur optima. 12  TIMAEUS. Nobis certe qui audiebamus, o Socrate, ad arbitrium probata. 13  SOCRATES. Quid illud? Nonne inter initia cultores agrorum caeterarumque artium professores a destinata bellicis negotiis iuuentute secreuimus? TIMAEUS. Sic factum est. 14  SOCRATES. Tributo nempe caeteris quod cuique eximium a natura datum est solis his qui pro salute omnium bella tractarent unum hoc munus iniunximus protegendae ciuitatis uel aduersum externos uel aduersum intestinos ac domesticos hostes, mitibus quidem iudiciis erga oboedientes, utpote consanguineos naturaque amicos, asperis autem contra armatas acies in congressionibus Martiis, biformi siquidem natura praeditos, in tutela patriae ciuiumque ferociores, porro in pacis officiis religione sapientes proptereaque mites suis, aduersum alienigenas feroces. 15  TIMAEUS. Memini. 16  SOCRATES. Quid? Huius ipsius ancipitis naturae magisterium et quasi quandam nutricationem nonne in exercitio corporum gymnasiorumque luctamine, animorum item placiditatem constituebamus in delinimentis et affabilitate musicae caeterarumque institutionum quas adulescentes ingenuos scire par est? TIMAEUS. Ita. 17  SOCRATES. At uero hac educatione altis auri argentique et supellectilis caeterae possessionem cuiusque propriam nullam esse aut existimari licere praediximus sed sola mercede contentos, exhibentibus quorum salutem tuerentur, uti communiter tanta quae satis sit occupatis erga custodiam communis salutis et a caetera functione operis cessantibus. 18  TIMAEUS. Dicta haec omnia in istum modum sunt. 19  SOCRATES. De feminis quoque opinor habitam mentionem, quod similes eiusdemque naturae maribus conueniat effingi sine ulla mo rum differentia, quo uterque sexus isdem et communibus institutis regatur. 20  Quid de procreandis suscipiendisque liberis? An uero hoc ita ut caetera, quae praeter opinionem hominum consuetudinemque uitae dici uidentur, memorabile uiuaciorisque tenacitatis de existimandis communibus nuptiis communique prole, si suos quisque minime internoscat affectus proptereaque omnes omnibus religionem consanguinitatis exhibeant, dum aequales quidem fratrum et sororum caritate beniuolentiaque ducantur, maioribus uero parentum religio eorumque antiquioribus auorum exhibeatur atque atauorum reuerentia infraque filiis et nepotibus debita caritas atque indulgentia conualescat? TIMAEUS. Haec quoque facilia memoratu et a nobis retinentur optime. 21  SOCRATES. Quid illud, quod sine odio atque aemulatione nubentium melioribus procis melius moratae uirgines sortito obueniant, inferiores porro inferioribus? Non tenetis saluberrimam sortis fraudem curantibus in utroque sexu praefectis nuptiarum, quo suam quisque fortunam sortis improsperam culpet nec praelationem doleat alterius? TIMAEUS. Hoc quoque memoria tenemus. 22  SOCRATES. Illud etiam promulgatum puto, lectorum fetus parentum summa cura, utpote naturale bonitatis priuilegium praeferentes, alendos. 23  TIMAEUS. Id ipsum. 24  SOCRATES. Caeteros alii cuidam usui patriae futuros processuque aetatis eorum nihilo remissiore cura notanda pueritiae et item adulescentiae merita, quo tam ex secundi ordinis populo prouehantur ad primum ordinem propugnatorum qui merebuntur quam ex his qui a parentum uirtute degenerauerint ad secundae dignitatis ordinem relegentur. 25  Ecquid ergo, Timaee, satis uidetur factum recepto cunctis partibus orationis hesternae strictim licet compendioque decursis an aliquid etiam uultis addi? TIMAEUS. Nihil sane. 26  SOCRATES. Scisne igitur, quid ego de ista re publica sentiam quodue et quantum animi desiderium feram? TIMAEUS. Quid illud? SOCRATES. Ut si quis uisis eximiae pulchritudinis ac uenustatis animalibus pictis uel etiam uiuentibus quidem sed immobiliter quiescentibus motus actusque et certamen aliquod eorum spectare desideret, sic ego nunc informatae urbis adumbrataeque sermone populum agentem aliquid cum finitimis ciuitatibus in pace aut bello dignum tanta fama et educatione magna quadam expectatione deposco. 27  Quippe fateor, o Critia et Hermocrate, non eum esse me qui tantam indolem digne laudare possim. 28  Nec mirum non posse me, quando nec ueteres quidem auctores uel praesentis saeculi poetas posse confidam, non quo contemnam poeticam nationem, sed quod euidens perspicuumque sit imitandi peritos ea demum aemulari posse perfecte quorum ab ineunte aetate habeant usum experientiamque et in quibus propemodum sint educati, at uero incogniti moris peregrinaeque insttutionis imitationem effictam, praesertim oratione seu uersibus, praeclaris licet praestantibusque ingeniis esse difficilem. 29  Sophistas quoque uerborum agmine atque inundatione sermonis beatos iudico, uereor tamen ne, ut sunt uagi palantesque nec certis propriis que sedibus ac domiciliis, philosophorum mores et instituta ciuilis prudentiae ne coniectura quidem assequi ualeant nec demonstrare caeteris, cuius modi esse debeant officia pacata et item in bellis fides prouecti ad sapientiam populi. 30  Superest igitur solum uestrae eruditionis ingenium nutritum cura publica philosophiaeque naturali studio flagrans, siquidem Timaeus iste ex Locris, quae urbs Italiae flos est, nobilitate diuitiis rerum gestarum gloria facile princeps idemque ad hoc tempus arcem obtineat amoris sapientiae; Critiam uero, utpote ciuem, sciamus in studiis humanitatis omnibus apprime uigere; de Hermocratis porro natura educationeque facta et accommodata rebus his de quibus agimus explicandis dubitare nullum puto. 31  Ideoque iubentibus uobis hesterno die facile parui quaeque mihi uisa sunt de publicis disserenda esse impigre sum executus illud cogitans reliquas partes instituti operis a nullo commodius posse explicari. 32  Denique impleto competenter officio finitoque sermone contendi a uobis quoque mutuum fieri uosque imperatum munus recepistis; et adsum, ut uidetis, paratus ad desponsam dapem. 33  HERMOCRATES. Nos quoque omnes, ut pollicitus est modo Timaeus, iniunctum nobis a te munus pro uiribus exequemur, praesertim cum nulla excusandi competat ratio; namque et praeterito die mox conuentu soluto cum ad hospitium rediremus quo suscepti a Critia sumus et ibidem postea de ipsa re habuimus tractatum non otiosum. 34  Hic igitur nobis ex historia uetere narrationem recensuit quam uelim, Critia, repetas, ut, cum cognouerit Socrates, aestimet sitne futura utilis ad imperatae remunerationis effectum. 35  CRATES. Sic fieri conuenit, si tertio consorti muneris Timaeo non aliter uidetur. 36  Audi, o Socrate, miram quidem sed plenam fidei ueritatisque rem, ut e numero septem sapientium primarius Solo recensebat, quem aui mei et consortis in nomine Critiae fuisse aiunt admodum familiarem. 37  Quo referente puer ego accepi res gestas huius urbis memorabiles diuturnitate interituque hominum annullatas euanuisse, inter quas unam prae caeteris illustrem, cuius fiet commemoratio, quo tam penes te gratia collocetur quam debita deae, cuius hodierna pompa est, instauretur ueneratio. 38  Narrabat ergo grandis natu, ut qui ad nonagesimum iam propmquaret annum, me tunc agente annos decem, publicis caerimoniis celebri die orta causa commemorationis ex Solonis uersuum cantilena; erat enim sollemne familiae nostrae festis diebus nos pueros ad certamen memoriae propositis inuitare praemiis puerilibus. 39  Multis ergo carminibus tam ueterum quam nouorum poetarum memoriter pronuntiatis, inter quae Solonis aliquanto pluribus, ut quae nouitas commendaret ad gratiam, memini quendam, siue quod ita iudicaret seu quod uellet Critiam promereri, dixisse plane Solonem uideri sibi non solum prudentia caeteris laude dignis, sed etiam carminibus praestitisse. 40  Igitur senex, ualde enim memini, laetatus eximie, "Quid, si non perfunctorie sed dedita opera poeticam fuisset," inquit, "executus Solo, mi Amynander, uel sermonem quem ab Aegypto reuersus instituerat implesset, a quo quidem seditionibus caeteraque intemperie ciuilis dissensionis irnpediente desciuit? Non opinor minorem Hesiodo uel Homero futurum fuisse". 41  Et ille "Quinam iste fuit, o Critia, sermo uel qua de re institutus?" "De maximo", inquit, "eximiae uirtutis et famosissimo titulo quem gessit haec ciuitas, cuius extincta memoria est tam morte eorum qui gesserunt quam impendio temporis". 42  "Dic, quaeso,,, inquit, "o Critia, quod illud opus et quatenus actum et a quibus compertum Solo tuus recensebat". 43  "Est", inquit, "Aegypti regio Delta, cuius e uertice Nili scinduntur fluenta, iuxta quam Sais nomine ciuitas magna, quam regit mos uetus lex Saitica nuncupatus. 44  Ex hac urbe Amasis fuit imperator. 45  Conditor uero deus urbis Aegyptia lingua censetur Neuth, Graeca dicitur Athena. 46  Ipsi porro homines amatores Atheniensium istiusque urbis cognatione se nobilitari prae se ferunt. 47  Quo Solo profectum se satis hospitaliter honoratum esse referebat expertumque liquido, quod de uetustatis memoria nullus nostrae nationis uir ne tenuem quidem habeat scientiam. 48  Denique cum in conuentu sacerdotum, penes quos praecipua sit memoria uetustatis, eliciendi studio quae scirent uerba faceret de antiquissimis historiis Athenarum, Phoroneo et Nioba, postque inundationem mundi de Pyrrha et Deucalione, studioseque prosequi pergeret prosapiam renouatae gentis hu manae usque ad memoriam parentum annorumque numerum recenseret, inrisum se esse a quodam ex sacerdotibus qui diceret: "O Solo, Graeci pueri semper estis nec quisquam e Graecia senex". 49  Cur istud diceret percontatum Solonem. 50  "Quia rudi nouellaque estis memoria semper nec est," inquit, "ulla penes uos cana scientia. 51  Nec immerito; multae quippe neces hominum partim conflagratione partim inundationibus uastantibus acciderunt. 52  Denique illa etiam fama, quae uobis quoque comperta est, Phaethontem quondam, Solis filium, affectantem officium patris currus ascendisse luciferos nec seruatis sollemnibus aurigationis orbitis exussisse terrena ipsumque flammis caelestibus conflagrasse, fabulosa quidem putatur, sed est uera. 53  Fit enim longo interuallo mundi circumactionis exorbitatio, quam inflammationis uastitas consequatur necesse est. 54  Tunc igitur hi qui in siccis et editis locis mansitant magis pereunt quam uicini litoribus et fluuiis; nobis porro Nilus cum in plerisque rebus salutaris tum aduersum huius modi pericula meatu inriguo perennique gurgite obiectus arcet exitium. 55  Item cum terra erit humore abluenda, pastores quidem uestri montium edita capessentes periculo non continguntur, at uero ciuitates in planitie sitae cum populis suis rapiuntur ad maria; quibus periculis regio ista minime contingetur, non enim ut in caeteris regionibus humor in planitiem superne manat, sed ex imo per eandem planitiem tranquillo reditu stagnis detumescentibus remanat. 56  Quae causa monumentorum publicorum priuatorumque perseuerantiam nutrit studioseque tam nostrae nationis rerum gestarum memoria quam caeterarum gentium, quas uel fama nobis per cognitionem tradit, descripta templorum custodiis continetur. 57  Apud uos et caeteros nunc plane et nuper refectae monumentorum aedes ictae caelesti demum liquore procumbunt inuolutaeque litteris publicis cum antiquioris historiae memoria dissipantur, ut necesse sit nouo initio uitae nouoque populo nouam condi memoriam litterarum. 58  Qua ratione fit, ut neque uestras proprias res antiquas nec aliorum sciatis eaque ipsa, quae recensere memoriter arbitrabare non multum distant a puerilibus fabulis, principio quod unius modo memineris inundationis, cum infinitae praecesserint, dehinc quod optimum uestrorum maiorum genus nesciatis ex quo tu et Athenienses caeteri estis exiguo semine facti tunc superstite publicae cladi. 59  Fuit enim olim Atheniensium ciuitas longe caeteris praestans morum bonitate ac potentia uirium belloque et pace memoranda eiusque opera magnifica omnem, sicut nos accepimus, quamuis praeclarae gloriae illustrationem obumbrantia". 60  Tum admiratum Solonem orare atque obsecrare, ut sibi omnia sacerdos de ueteribus ciuibus reuelaret et illum "Nulla est inuidia" respondisse, "praesertim cum et tibi sit mos gerendus et honor debitus amicae ciuitati referendus et id me facere cogat ueneratio deae quae utramque urbem condidit educauit instituit, priorem uestram annis fere mille ex indigete agro et Uulcanio semine, posteriorem hanc nostram octo milibus annis post, ut sacris delubrorum apicibus continetur. 61  De his ergo maioribus uestris audies, o Solo, qui ante nouem milia annorum uixerunt, quibus sint usi legibus quamque amplis et quam praeclaris facinoribus nobilitati; si probationem desiderabis, post ex otio sacras litteras recensebimus. 62  Ac primum leges intuere; fors enim multa reperies indicia germanitatis, uel quod sacerdotiis praediti separatim a caetero populo manent, ne contagione aliqua profana castitas polluatur, uel quod uaria opificum genera ita inter se discreta sint, ut promisce nullus operetur. 63  Pastores uero et item penes quos est uenandi colendique ruris exercendique scientia, disparatas sedes habent a propugnatorum armataeque iuuentutis castris et insignibus ipsorumque insignium idem usus et differentia tam hic quam apud uos etiamnunc habetur: clipeorum tegmen, thoracum indumenta, iaculorum amentata missilia. 64  Prudentiae uero curam ubi maiorem leges habendam sanciunt aut honestas apud quos tantam dignitatem obtinet in uitae muneribus et officiis? Quid diuinatio? Quid medela? Nonne ad homines instinctu conditricis deae commeauerunt? Hac quippe exornatione priorem uestram urbem sepsit honestauitque numen quod condidit, electo salubri subtiliumque ingeniorum et prudentiae feraci loco. 65  Utpote enim bellicosa et sapiens dea regionem eligendam censuit talem, quae sui similes esset uiro seditura. 66  His ergo legibus uel hone stioribus et iam institutis ad omnem uirtutem eruditi ueteres Athenienses, utpote diuinae prosapiae germani, maximis et ultra humanae gloriae captum titulis laudum nobilitati sunt. 67  E quibus unum eminens et praedecorum facinus in monumentis ueteribus inuenimus: immanem quondam iniuriis et inexpugnabilem numero manum, quae prope iam cunctam Europam atque Asiam subegisset, a uestris legionibus esse deletam ex Atlantico mari bellum omnibus gentibus et nationibus inferentem. 68  Tunc enim fretum illud erat, opinor, commeabile habens in ore ac uestibulo sinus insulam, quod os a uobis Herculis censetur columnae; quae quidem insula fertur aliquanto maior fuisse quam Libya atque Asia. 69  Simul ergo per eam perque contiguas alias insulas iter tunc illud agentibus commeatus patebat usque ad defectum insularum et initium terrae continentis, uicinae uero mari; quippe hoc intra os siue Herculeas columnas fretum angusto quodam litore, in quo etiam nunc portus ueteris apparent uestigia, diuiditur a continenti, at uero illud pelagus immensae atque inaestimabilis magnitudinis uerum mare. 70  Igitur in hac Atlantide insula maxima et admirabilis potentia extitit regum omnem insulam finitimasque alias obtinentium maximaeque parti continentis dominantium, siquidem tertiae mundi parti, quae Libya dicitur, usque ad Aegyptum imperarunt, Europae uero usque ad Tyrrhenum mare. 71  Quae quidem uis potentiaque collecta et armata nostram, o Solo, uestramque regionem, ho'c amplius eas gentes quae intra Herculis columnas consistunt adoriri et expugnare gestiit. 72  Tunc ergo uestrae ciuitatis uirtus ultra omnem gloriam enituit, quod pro communi omnium salute ac libertate desperantibus deserentibusque metu communem custodiam cunctis magnitudine animi bellicisque artibus assecuta est, ut per extrema discrimina erumpens hostes humani generis primo fugaret, dehinc funderet, libertatem subiugatis redderet, intactos in sua genuinaque libertate seruaret. 73  Neque ita multo post accidit, ut motu terrae et illuuione diei noctisque iugi praeclara illa uestra militaris iuuentus periret et Atlantis insula tota sine indicio prioris existentiae submergeretur, nisi quod pelagus illud pigrius quam caetera crasso dehiscentis insulae limo et superne fluctibus concreto habetur". 74  Haec sunt, o Socrate, quae Critias uetus a Solone sibi relata et exposita narrauit. 75  Sed cum praeterito die de rebus publicis deque pacatis officiis militaribusque tractares, subiit quaedam me ex recordatione miratio non sine deo dici quae diceres, siquidem, quam constituebas oratione rem publicam, eadem aut certe proximae similitudinis uideretur ei quam ex Critiae relatione compereram; reticui tamen ueritus ne, si quaesitum aliquid a me foret, dehinc obliuionis incommodo minime expedirem, ridiculus essem maluique apud memet ipsum de memoria prius experiri. 76  Ex quo factum est, ut cito consentirem imperio tuo, quod confidebam facile me, si recordatione memoriam exercuissem, posse reminisci. 77  Itaque, ut hic modo dixit, tam hesterno i die post digressum protinus ad praesentes retuli quam nocturnis uigiliis omnia scrutinabundus recuperaui certumque illud expertus sum tenaciorem fore memoriam eorum quae in prima aetate discuntur. 78  Quippe haud confidam quae pridie audierim an referre possim postridie, cum quae puer cognouerim incolumi memoria plane retexam; nisi forte maior in illa aetate cognitionis delectatio altius insignit mentibus cognita, fors etiam quod studiosa senis et assidua relatio meracam quandam et inobsoletam infecerit animo notam. 79  Quare ut id ad quod omnia quae dicta sunt pertinent eloquar, dicere sum paratus, non ut narrationem retexam, sed ut ostendam rem publicam et populum sermone Socratis hesterna disputatione adumbratum non picturatam effigiem beatae ciuitatis, sed uere beatam ciuitatem et uiuum populum quondam fuisse propugnatoresque, quos iste instituebat ad tolerantiam laborum uirtutemque animi gymnasiis et musica mansuetudine, maiores nostros fuisse, quos ille sacerdos Aegyptius praedicaret, quando facta eorum nutrimentis ab hoc memoratis institutisque conueniant. 80  Imperato quippe nobis a Socrate muneri non aliter satisfieri posse arbitror nisi consensu omnium participum officii recepti probabitur illam quam Socrates uario sermone depinxit urbem ueteres Athenas fuisse. 81  Quare, mi Socrate, fieri huiusce modi remuneratione contentus aestima. 82  SOCRATES. Nullam uero aliam, Critia, magis approbo quam istam ipsam quae est propria praesentium feriarum, magnificum uero illud non fictam commenticiamque fabulam, sed ueram historiam uitae possibilis fato quodam a me uestris animis intimatam. 83  Quare fortuna prosperante pergite iter institutae orationis; ego, ut probum auditorem decet, attento silentio mentem atque aures parabo. 84  CRATES. Etiamne consideras, o Socrate, si est commoda dispositio debiti apparatus tibi? Placuit enim nobis Timaeum quidem, utpote in astronomia caeteris eminentem naturaeque rerum arcana rimatum, principe loco dicere orsum a mundi sensibilis constitutione usque ad genus hominum generationemque, me uero susceptis ab hoc hominibus eiusdem oratione formatis, tua porro ad egregiam frugem imbutis et eruditis legum sanctiore moderamine, iuxta Solonem uero uel sacros Aegyptiorum libros reuocare ciues clarissimos ueteres et ante hos constituere spectaculum uenerabile populi, quem inundatione submersum profundo maris Aegyptiorum monumentorum fama celebrauit, atque ita ut de maioribus nostris sermonem contexere. 85  SOCRATES. Ne ego magnifice sum inuitatus hodie, ut ex ordinatione apparatus intellegi datur. 86  Ergo age, Timaee, deliba coeptum uocata, ut mos est, in auxilium diuinitate. 87  TIMAEUS. Vere, mi Socrate, nam cum omnibus mos sit et quasi quaedam religio, qui uel de maximis rebus uel de minimis acturi aliquid sunt, precari ad auxilium diuinitatem, quanto nos aequius est, qui uniuersitatis naturae substantiaeque rationem praestaturi sumus, inuocare diuinam opem, nisi plane saeuo quodam furore atque implacabili raptamur amentia. 88  Sit igitur meis precibus comprehensum maxime quidem, ut ea dicantur a nobis quae placeant deo, tum ut nobis quoque ipsis consequenter propositoque operi decenter profemur et, quatenus uos quidem facile assequamini, ego iuxta anticipatam animo speciem orationis expediam. 89  Est igitur, ut mihi quidem uidetur, in primis diuidendum, quid sit quod semper est, carens generatione, quid item quod gignitur nec est semper, alterum intellectu perceptibile ductu et inuestigatione rationis, semper idem, porro alterum opinione cum inrationabili sensu opinabile proptereaque incertum, nascens et occidens neque umquam in existendi condicione constanti et rata perseuerans. 90  Omne autem quod gignitur ex causa aliqua necessario gignitur; nihil enim fit, cuius ortum non legitima causa et ratio praecedat. 91  Operi porro fortunam dat opifex suus; quippe ad immortalis qui dem et in statu genuino persistentis exempli similitudinem atque aemulationem formans operis effigiem honestum efficiat simul crum necesse est, at uero ad natiuum respiciens generatumque contemplans minime decorum. 92  Omne igitur caelum uel mundus seu quo alio dignatur nomine - faciendum est enim, quod in omni tractatu fieri decet, ut inter initia consideretur, quid sit quo de agitur; item mundus fueritne semper citra exordium temporis an sit originem sortitus ex tempore, considerandum - factus est, utpote corporeus et qui uideatur atque tangatur, cuncta siquidem huius modi sensilis corporeaeque naturae, sensilia porro ea quae opinio sensu aliquo commota praesumit eaque omnia facta sunt habentque ex aliqua generatione substantiam; at uero ea quae fiunt habere auctorem suum constitit. 93  Igitur opificem genitoremque uniuersitatis tam inuenire difficile quam inuentum impossibile digne profari. 94  Certe dubium non est, ad cuius modi exemplum animaduerterit mundani operis fundamenta constituens, utrum ad immutabile perpetuamque obtinens prop rietatem an ad factum et elaboratum. 95  Nam si est - ut quidem est - pulchritudine incomparabili mundus, opifexque et fabricator eius optimus, perspicuum est, quod iuxta sincerae atque immutabilis proprietatis exemplum mundi sit instituta molitio, sin uero, quod ne cogitari quidem aut mente concipi fas est, ad elaboratum. 96  Quod cum sit rationis alienum, liquet opificem deum uenerabilis exempli normam in constituendo mundo secutum - quippe hic generatorum omnium speciosissimus, ille auctor maximus - operisque sui ratione prudentiaque his quae semper eadem existunt accommodatus imago est, opinor, alterius. 97  Et quoniam rationem originis explicare non est facile factu, distinguendae sunt imaginis exemplique naturae. 98  Causae quae, cur unaquaeque res sit, ostendunt, earundem rerum consanguineae sunt; ita constantis quidem generis stabilisque naturae et intellectui prudentiaeque perspicuae rei causa et ratio constans perspicueque et inexpugnabilis reperitur, at uero eius quae ad similitudinem constantis perpetuaeque rei facta est ratio, utpote imaginis imaginaria simulacrumque rationis, perfunctoriam similitudinem mutuatur quantoque est melior essentia generatione, tanto fama et opinionis incerto praestantior ueritas. 99  Quare praedico iam nunc, Socrate: si, dum de natura uniuersae rei disputatur, minime inconcussas inexpugnabilesque rationes afferre ualuerim, ne miremini, quin potius illud intuere, si nihilominus quam quiuis alius consentaneas assertiones afferam; memento enim tam me qui loquor quam uos qui iudicatis homines fore atque in rebus ita sublimibus mediocrem explanationem magni cuiusdam esse onus laboris. 100  SOCRATES. Omnes tibi, o Timaee, ueniam largimur uolentes, et tamen principium orationis admiror; superest, ut leges quoque sacri certaminis exequaris. 101  TIMAEUS. Dicendum igitur, cur rerum conditor fabricatorque geniturae omne hoc instituendum putauerit. 102  Optimus erat, ab optimo porro inuidia longe relegata est. 103  Itaque consequenter cuncta sui similia, prout cuiusque natura capax beatitudinis esse poterat, effici uoluit; quam quidem uoluntatem dei originem rerum certissimam si quis ponat, recte eum putare consentiam. 104  Volens siquidem deus bona quidem omnia prouenire, mali porro nullius, prout eorum quae nascuntur natura fert, relinqui propaginem, omne uisibile corporeumque motu importuno fluctuans neque umquam quiescens ex inordinata iactatione redegit in ordinem sciens ordinatorum fortunam confusis inordinatisque praestare. 105  Nec uero fas erat bonitati praestanti quicquam facere nisi pulchrum eratque certum tantae diuinitati nihil eorum quae sentiuntur, hebes dumtaxat nec intellegens, esse melius intellegente, intellectum porro nisi animae non prouenire. 106  Hac igitur reputatione intellectu in anima, porro anima in corpore locata, totum animantis mundi ambitum cum ueneranda illustratione composuit. 107  Ex quo apparet sensibilem mundum animal intellegens esse diuinae prouidentiae sanctione. 108  Hoc ita posito quae sequuntur expedienda sunt: ad cuius animantis similitudinem constituerit eum suus conditor. 109  Speciali quidem nemini similem - siquidem perfectio in genere est, non in specie, proptereaque mundus imperfectae rei similis minime perfectus esset -at uero eius, in quo omnia genera et quasi quidam fontes continentur animalium intellegibilium, siquidem animalium genera mundus alter complectitur perinde ut hic nos et caetera subiecta uisui et caeteris sensibus. 110  Ergo intellegibili substantiae praecellenti principalique naturae omnifariam quoque perfectae deus opifex gigni simile uolens sensibile animal unum et uisibile constituit, naturae suae conuenientia cuncta quae uita fruuntur intra conseptum et limitem suum continens. 111  Nunc, utrum recte mundum unum dixerimus an plures dici oportuerit uel innumerabiles, etiam considerandum. 112  Unum plane, quoniam iuxta exemplum formatus est, id enim quod uniuersa continet intellegibilia cum alio secundum esse non poterat; utrum enim ex duobus contineret omnia non, opinor, liqueret nec esset unum et simplex initium cuncta continens, sed coniugatio copulata. 113  Ut igitur exemplari, cuius aemulationem mutuabatur, etiam in numero similis esset, idcirco neque duo nec innumerabiles mundi sed unicus a deo factus est. 114  Et quia corpulentus uisibilisque et contiguus erat merito futurus, sine igni porro nihil uisibile sentitur nec uero tangi quicquam potest sine soliditate, soliditas porro nulla sine terra, ignem terramque corporis mundi fundamenta iecit deus. 115  Quoniamque nulla duo sine adiunctione tertii firme et indissolubiliter cohaerent - nexu enim medio extrema nectente opus est, nexus uero firmissimus ille certe est, qui et se ipsum et ea quae secum uinciuntur facit unum - hoc porro modus et congrua mensura partium efficit. 116  Cum enim ex tribus uel numeris uel molibus uel ulla alia potentia medietas imo perinde quadrat ut summitas medio, rursumque ut imum medio, sic medietas summo, tunc certe medietas a summo et item imo nihil differt rursumque extimis illis ad medietatis condicionem atque ad eiusdem parilitatem redactis cum medietas quoque extimorum uicem suscipit, fit, opinor, ut tota materia una et eadem ratione societur eoque pacto eadem sibi erunt uniuersa membra, quippe cum eorum sit una condicio; unis porro effectis membris unum erit atque idem totum. 117  Quare, si corpus uniuersae rei longitudinem et latitudinem solam, crassitudinem uero nullam habere deberet essetque huius modi, qualis est corporum solidorum superficies, una medietas sufficeret ad semet ipsam uinciendam et extimas partes. 118  Nunc quoniam soliditate opus erat mundano corpori, solida porro numquam una sed duabus medietatibus uinciuntur, idcirco mundi opifex inter ignem terramque aera et aquam inseruit libratis isdem elementis salubri modo, ut quae cognatio est inter ignem et aera, eadem foret inter aera et aquam, rursum quae inter aera et aquam, haec eadem in aquae terraeque societate consisteret. 119  Atque ita ex quattuor supra dictis materiis praeclaram istam machinam uisibilem contiguamque fabricatus est amica partium aequilibritatis ratione sociatam, quo immortalis indissolubilisque esset aduersum omnem casum excepta fabricatoris sui uoluntate. 120  Igitur quattuor illa integra corpora et sine ulla delibatione ad mundi continentiam sumpta sunt. 121  Ex omni quippe igni et item totis illis reliquis, aere aqua terra, constructus est nulla uel corporis uel potentiae parte derelicta contemptaque, propterea ut perfectum animal esset, utpote ex integris corporibus perfectisque conflatum, hoc amplius ut aeternae compos incolumitatis foret. 122  Videbat enim eam esse naturam corporis, ut ei facile importuna caloris accessione uel contra frigoris omniumque huius modi, quae in magna sunt uiolentaque potentia, noceretur. 123  Quo consilio quaque reputatione unum perfectum ex perfectis omnibus citra senium dissolutionemque composuit formamque dedit ei congruam, quippe animali cuncta intra suum ambitum animalia et omnes eorum formas regesturo: globosam et rotundam, quae a medietate ad omnem ambitum extimarum partium spatiis aequalibus distat, quo totus sui similis foret, meliorem similitudinem dissimilitudine iudicans. 124  Leuem porro globum undique uersum extrinsecus expoliuit non otiose, siquidem neque uidendi necessarius esset usus, cunctis intra globum uisibilibus regestis, nec auditus, nullo extra posito audiendo sono, nec uero respirandi adiumento opus - quippe omnis coercebatur intrinsecus spiritus -nec membris quidem talibus per quae nouo admisso cibo uetus liquore posito pelleretur. 125  Neque enim quicquam ex eo recedebat nec erat accedendi facultas cunctis coercitis, sed corruptela partium intra se senescentium uicem quandam obtinebat cibatus idemque ut ageret et pateretur etiam omnia mundi globus partibus suis intra se agentibus ac perpetientibus. 126  Nec uero manus ei necessarias esse duxit, cum nihil superesset comprehendendum, nec pedes, quoniam ex septem motibus non locularis ei quisquam sed rationabilis competebat, qui animarum proprius est circuitus neque ullum locum ex loco mutans ideoque in orbem fertur et uelut fixo circumuolat cardine; proptereaque rata et inerrabilis eius agitatio est. 127  Haec igitur aeterni dei prospicientia iuxta natiuum et umquam futurum deum leuem eum et aequiremum indecliuemque et a medietate undique uersum aequalem exque perfectis uniuersisque totum perfectumque progenuit. 128  Animam uero in medietate eius locauit eandemque per omnem globum aequaliter porrigi iussit, quo tectis interioribus partibus extima quoque totius corporis ambitu animae circumdarentur. 129  Atque ita orbem teretem in orbem atque in suum ambitum uoluit conuerti et moueri solum praecipuum, qui uirtutum praestantia sufficeret conciliationi propriae nec extraordinario cuiusquam indigeret auxilio, amicumque semper sibi; ideoque summe beatum, diuina potentia praeditum, genuit. 130  Nec tamen eo quo nos ad praesens loquimur ordine ortum animae deus annuit iunioremque et posteriorem corporibus eam fecit - neque enim decebat rem antiquiorem a post genita regi - sed hominibus mos est passim praepostereque et sine obseruatione ordinis fari: at uero deus tam antiquitate quam uirtutibus praeire animam naturae corporis iussit dominamque eam et principali iure uoluit esse circa id quod tuetur. 131  Itaque tertium animae genus excogitauit hoc pacto: ex indiuidua semperque in suo statu perseuerante substantia itemque alia, quae inseparabilis corporum comes per eadem corpora scindere se putatur, tertium substantiae genus mixtum lo cau it medium inter u tramque sub s t antiam eodemque mo do ex gemina biformique natura, quippe cuius pars idem, pars diuersum uocetur, tertium naturae genus commentus est, quod medium locauit inter indiuiduam et item coniugatione corporea diuiduam substantiam triaque haec omnia in unam speciem permiscuit diuersa illa natura concretioni atque adunationi generum repugnante. 132  Quibus cum substantia mixtis et ex tribus in unum redactis rursum totum hoc unum diuisit in partes competenter, quo singulae partes constarent ex substantia diuersi et item eius, quod idem uocatur, gemina natura, diuisionem instaurans hactenus: unam sumpsit ex uniuerso primitus portionem, post quam duplicem eius quam sumpserat, tertiam uero sescuplam quidem secundae, triplam uero primitus sumptae, at uero quartam sumpsit duplicem secundae, quintam triplam tertiae, sexta fuit assumptio partibus septem quam prima propensior, septima sex et uiginti partibus quam prima maior. 133  Quibus ita diuisis consequenter complebat interualla duplicis et triplicis quantitatis ex uiuersitate partes secans etiamnunc et ex his interuallorum spatia complens, quo singula interualla binis medietatibus fulcirentur. 134  Medietatum porro altera quota parte limitis extimi praecellebat unum extimum limitem, tota praecellebatur ab alio extimo limite, altera pari summa et aequali ad numerum modo praecellebat et praecellebatur ab extimis. 135  Natis itaque limitibus sescuplorum et item eorum quibus accedit pars sui tertia, quod genus a Graecis epitritum dicitur, item eorum quibus accedit pars sui octaua, qui numerus epogdous ab isdem uocatur, ex his nexibus illa prima spatia, id est epogdoi spatiis epitritorum omnium interualla complebat, ita ut ad perfectam cumulatamque completionem deesset aliquid epitrito, tantum scilicet quantum deest habita comparatione ducentis quadraginta tribus aduersus ducentos quinquaginta sex. 136  Et iam omne fere commixtum illud genus essentiae consumptum erat huius modi sectionibus partium. 137  Tunc hanc ipsam seriem in longum secuit et ex una serie duas fecit easque mediam mediae in speciem chi Graecae litterae coartauit curuauitque in orbes, quoad coirent inter se capita, orbemque orbi sic inseruit, ut alter eorum aduerso, alter obliquo circuitu rotarentur, et exterioris quidem circuli motum eundem, quod erat eiusdem naturae consanguineus, cognominauit, interioris autem diuersum; atque exteriorem quidem circulum, quem eundem cognominatum esse diximus, a regione dextra per sinistrum latus usque ad dextrum inflexit, diuersum porro per diametrum in sinistrum latus eidem et simili illi circumactioni uirtute pontificioque rotatus dato. 138  Unam quippe, ut erat, eam et indiuisam reliquit, interiorem uero scidit sexies septemque impares orbes fabricatus est iuxta dupli et tripli spatia orbesque ipsos contraria ferri iussit agitatione, ex quibus septem tres quidem pari uelocitate, quattuor uero et sibimet ipsis et ad comparationem caeterorum impari dissimilique sed cum ratione motu. 139  Igitur cum pro uoluntate patris cuncta rationabilis animae substantia nasceretur, aliquanto post omne corporeum intra conseptum eius effinxit mediumque applicans mediae modulamine apto iugabat; ast illa complectens caeli ultima circumfusaque eidem exteriore complexu operiensque ambitu suo ipsaque in semet conuertens diuinam originem auspicata est indefessae sapientisque et sine intermissione uitae. 140  Et corpus quidem caeli siue mundi uisibile factum, ipsa uero inuisibilis, rationis tamen et item modulaminis compos cunctis intellegibilibus praestantior a praestantissimo auctore facta. 141  Ut igitur ex eiusdem et diuersi natura cum essentia mixtis coagmentata indigete motu et orbiculata circuitione in se ipsam reuertens cum aliquam uel dissipabilem substantiam offenderit uel indiuiduam, facile recognoscit, quid sit eiusdem indiuiduaeque, quid item diuersae dissolubilisque naturae causasque omnium quae proueniunt uidet et ex his quae accidunt quae sint futura metitur, motusque eius rationabilis sine uoce, sine sono cum quid sensile spectat circulusque diuersi generis sine errore fertur ueridico sensu et certa nuntiante cunctae animae, rectae opiniones et dignae credulitate nascuntur; porro cum indiuiduum genus semperque idem conspexerit, ea quae sunt motu intimo fideliter nuntiante, intellectus et scientia conualescunt. 142  Quae quidem omnia in anima fieri eidemque insigniri palam est; quam cum moueri et uiuere animaduerteret factum a se simulacrum immortalis diuinitatis genitor suus, hilaratus impendio multo magis ad exemplum eius aemulae similitudinis aliud specimen censuit excogitandum. 143  Ut igitur haec immortalis et sempiterna, sic mundum quoque sensibilem animal immortale constituit. 144  Sed animal quidem, id quod est generale animal, natura aeuo exae quatur; unde facto natiuoque operi cum aeuo societas congruere minime uidebatur. 145  Quapropter imaginem eius mobilem numeroque serpentem factae a se machinae deus sociabat eam quae tempus dicitur, aeuo intacto et in singularitate perseuerante. 146  Dies enim et noctes et menses et annos, qui ante caelestem exornationem non erant, tunc nascente mundo iussit existere; quae omnia partes sunt temporis, nosque haec cum aeuo assignamus, id est solitariae naturae, non recte partes indiuiduae rei fingimus. 147  Dicimus enim "fuit est erit", ast illi esse solum competit iuxta ueram sinceramque rationem, fuisse uero et fore deinceps non competit. 148  Haec quippe geniturae temporis proprie, motus enim sunt, unus praetereuntis, alter imminentis non aeui sed temporis; aeui quippe mansio perpetua et immutabilis. 149  Ergo neque iunior se neque senior nec fuit nec erit nec patietur eorum aliquid quae sensibilis natura patitur, sed sunt haec omnia uices temporis imitantis aeuum. 150  Ac de his quidem fors erit aptior deinceps disputandi locus. 151  Tempus uero caelo aequaeuum est, ut una orta una dissoluantur, si modo dissolui ratio fasque patietur, simul ut aeuitatis exemplo similis esset uterque mundus; archetypus quippe omni aeuo semper existens est, hic sensibilis imagoque eius is est qui per omne tempus fuerit, quippe et futurus sit. 152  Hac ergo dei ratione consilioque huius modi genituram temporis uolentis creari sol et luna et aliae quinque stellae quae uocantur erraticae factae sunt, quo tam partes temporis notarentur certa dimensione quam reditus anfractusque temporarii sub numeri comprehensionem uenirent, corporaque siderea fabricatus assignauit uitalibus diuersae naturae motibus numero septem totidem corpora, lunae quidem iuxta terram in prima circumactione, solis uero in secunda, tum Luciferi et Mercurii collocat ignes in eo motu qui concurrit quidem solstitiali circuitioni, contraria tamen ab eo circumfertur agitatione; quare fit, ut comprehendant se inuicem et a se rursum comprehendantur hae stellae. 153  Caeteros quoque siderum ortus et progressiones diuinae rationis ductu digessit in ordinem. 154  Cuius exornationis causam explicare si quis uelit, plus erit opere ipso quod operis gratia sumitur; uerum haec, si erunt ad id quo de agitur utilia, post exequemur. 155  Igitur singulis uniuersisque apto et decenti sibi motu locatis, uidelicet his quae consequens erat tempore prouenire, nexibusque uitalibus ubi constricta corpora facta sunt animalia imperatumque didicerunt, ea quae diuersae naturae motus obliquus per directum eiusdem naturae motum uertens semet utpote constrictus circumferebat partim maiore partim minore circulo rotabantur, citius quidem dimensum spatium peragentia quae minore, tardius uero quae maiore, utpote ambitu circumacta prolixiore. 156  Qua de causa fiebat, ut ex uniformi eiusdem naturae conuersione quae citius circuirent ab his quae tardius circumferebantur comprehendentia comprehendi uiderentur. 157  Omnes quippe circulos eorum uniformis et inerrabilis illa conuersio uertens in spiram et uelut sinuosum acanthi uolumen, quia gemino et contrario motu ferebantur, tum ipsa etiam cita et uolucris ea quae tardius a se recedebant proxima sibi semper ex consecutione faciebat. 158  Atque ut rationabilis et consulta haec motuum uarietas et moderatio uisu quoque notaretur omniumque octo motuum perspicua esset chorea, igniuit lucem clarissimam deus rerum conditor e regione secundi a terra globi, quam lucem solem uocamus, cuius splendore caelum infraque illustrarentur omnia numerusque omnium extaret animantium. 159  Hinc ergo noctis dieique ortus ex eodem semper et inerrabili motu factus rata alterna lucis atque umbrarum successione, mensis uero prouentus, cum lustrato luna circulo suo solem consequitur, anni, cum sol item emensis anfractibus renouat exordia; caeterarum uero stellarum circuitus neque notant neque dinumerant homines exceptis paucis nec intellegunt discursus erroresque earum temporis esse genituram, in quo sit admiranda uarietas prouentuum caelestes tramites undique stellis uariantibus. 160  Est tamen intellectu facile, quod perfectus temporis numerus perfectum annum compleat tunc demum, cum omnium octo circumactionum cursus peracti uelut ad originem atque exordium circumactionis alterius reuertentur, quam semper idem atque uniformis motus dimetietur; quam ob causam caetera quoque nata sunt astra, quae per caelum meantia conuersiones habent, ut quam simillimum esset omne hoc perfecto illi quod mente perspicitur animali aeuoque exaequatae naturae temporis socia natura nancisceretur imaginem.



Chalcidius, Platonis Timaeus, PRAEFATIO <<<     >>> PARS SECUNDA TIMAEI PLATONIS
monumenta.ch > Chalcidius > 1