monumenta.ch > Boethius > DE HABERE.
Boethius, In Categorias Aristotelis, 3, DE UBI ET QUANDO. <<<
DE HABERE. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Habere autem est quoddam extrinsecus veniens, neque innatum ei a quo habetur, aliudque quam est illud ipsum a quo habetur, in se retinere, ut armatum esse vel vestitum esse. 2 Habere enim est vestes atque arma tenere, quae cum eo nata non sunt, neque aliqua cum eo qui habet, communi natura proprietateque iunguntur; sed quoniam de his Aristoteles tacuit, nobis quoque nunc eorum longior tractatus omittendus est.