monumenta.ch > Boethius > DE UBI ET QUANDO.
Boethius, In Categorias Aristotelis, 3, DE SITU ET POSITIONE. <<<     >>> DE HABERE.

DE UBI ET QUANDO. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Dicendum autem est breviter de praedicatione quae est ubi et quando. 2  Sicut ipsum ad aliquid per se esse non potest, nisi ex alio aliquo naturam trahat, ita et quando et ubi, esse non potest, nisi locus ac tempus fuerit. 3  Locum enim ubi, tempus vero quando, comitatur. 4  Non est autem idem tempus, et quando, nec ubi et locus, sed proposito prius loco si qua res in eo sit posita, ubi esse dicitur. 5  Rursus si certa res in tempore est, quando esse perhibetur, ut Apollinares ludi, cum sint in tempore, quando eos esse dicimus. 6  Habent autem haec quoque proprias diversitates, ubi quidem, quod aliquoties infinite dicitur. 7  Alicubi enim esse dicimus aliquem, ut Socratem, aliquoties autem diffinite, ut in lyceo vel in academia. 8  Habet quoque ubi, secundum ipsum locum in quo est, aliquas contrarietates. 9  Sursum enim esse, et deorsum ubi esse dicitur. 10  Temporum quoque varietates in eo praedicamento, quod est quando, esse manifestum est. 11  Futura enim et praesentia praeteritaque in quando praedicamento veniunt. 12  Dicimus enim fuisse aliquando Scipionem consulem Romanum, nunc esse Orientis imperatorem, qui nunc Anastasius appellatur. 13  Futurum autem esse aliquem, quae scilicet secundum quando praedicamentum dicuntur.