monumenta.ch > Boethius > DE SITU ET POSITIONE.
Boethius, In Categorias Aristotelis, 3, DE FACERE ET PATI. <<<     >>> DE UBI ET QUANDO.

DE SITU ET POSITIONE. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS

1  Positio quidem quoniam ipsa est alicuius, in iis quae sunt ad aliquid, numerata est, sed quoniam omnis res quae ab alio denominatur, aliud est quam idipsum a quo denominata est, ut aliud est, qui est grammaticus, atque grammatica, quamvis grammaticus a grammatica denominetur. 2  Ita cum sit positio relativa, quidquid denominative a positionibus dicitur, hoc relativorum genere non tenetur. 3  Positio autem ipsa relativa est, positum vero est a positione denominatum. 4  Statio enim cuiusdam statio est. 5  Stare vero quoniam a statione denominatum est, non ponitur in eo genere in quo statio fuit. 6  Quare sub relatione hoc praedicamentum non invenitur. 7  Sed quoniam nihil est ad quod hoc reducere genus atque aptare possimus, dicendum est suum esse genus. 8  Ut accumbere ab accubitu, stare a statione, et caetera quidem quae idcirco se Aristoteles exsequi denegat, quoniam planissima sunt; ait enim: De reliquis vero, id est, quando, et ubi, et habere; propterea quia manifesta sunt, nihil de his ultra dicitur, quam quod in principio dictum est, et eorum praedicta ponit exempla.