monumenta.ch > Boethius > DE FACERE ET PATI.
Boethius, In Categorias Aristotelis, 3, DE QUALITATE. <<< >>> DE SITU ET POSITIONE.
DE FACERE ET PATI. SHOW LINKS TO MANUSCRIPTS
1 Suscipit autem facere et pati contrarietatem, et magis et minus. 2 Calefacere enim et frigefacere contraria sunt, et calefieri et frigefieri, et delectari ac contristari. 3 Quare suscipit contrarietatem et magis et minus, calefacere enim dicitur magis et minus, et calefieri magis et minus, et contristari magis et minus, suscipit igitur magis et minus, facere et pati; de his itaque tanta dicantur. 4 Decursis quatuor praedicamentis quae aliqua quaestione et consideratione egere videbantur, tenuiter caetera breviterque perstringit. 5 Et de facere quidem et pati nihil in hoc libro, nisi quod contraria suscipiant, et intentionem imminutionemque ab Aristotele est disputatum, in aliis vero eius operibus plene ab eo perfecteque tractata sunt, ut hoc ipsum de facere et patre in his libris quos Περὶ γενέσεος καὶ φθορᾶς inscripsit, de aliis quoque praedicamentis non illi minor in aliis operibus disputatio fuit, ut de eo quod est ubi et quando in physicis, et de omnibus quidem altius subtiliusque in libris quos Μετὰ τὰ φυσικὰ vocavit, exquiritur. 6 Ac de facere quidem et pati ipse planissime posuit posse ea suscipere contrarietates. 7 Dicimus enim ignem calefacere et frigefacere, quod scilicet ad faciendum refertur. 8 Dicimus aquam calefieri et frigefieri, quod nihilominus ad patiendi ducitur praedicamentum. 9 Magis quoque et minus suscipere, apertissimis demonstrat exemplis. 10 Sic enim magis calefacere et minus, et magis calefieri et minus dicitur. 11 Atque haec hactenus, ipse enim haec apertissime posuit. 12 Est autem horum descriptio talis, quod in faciendo quidem, actus quidam a quolibet in aliam rem veniens, consideratur a quo veniat. 13 In patiendo autem in eo ille actus consideratur, in quem venit. 14 Actus enim et passio simul in physicis esse monstrata sunt. 15 Ac de facere quidem ac pati, ad praesens tempus haec dicta sufficiant. 16 Dictum est autem et de situm esse, in his quae ad aliquid sunt, quod denominative a positionibus dicitur, de reliquis autem quando, et ubi, et habere, eo quod manifesta sunt, nihil de his ultra dicitur, quam quod in principio dictum est, quia habere quidem significat calceatum esse, armatum esse, ubi autem, ut in lyceo, in foro, quando, ut heri. 17 Et alia quae de his dicta sunt. 18 De propositis itaque generibus, sufficiant quae dicta sunt.